Latin
260
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 260
Unproofread scanNot analysed yet
Eodem modo è Poëtis moralis doctrinae locos communes Henricus Stephani congessit. Edidit &JOHANNES RIVIUS Athendoriensis locos communes Philosophicos, quorum tomus tantùm primus Glauchae, suburbio Salinarum Saxonicarum ann. 1580. in fol. editus est; Qui quanquam liber utilissimus est, continet enim multa singularia, ad Grammatices, Dialectices &Rhetorices cognitionem; generalissima tamen illa διατύπωσις est per tabulas, ut vulgo vocant, analyticas, Ideoque ad Encyclopaediarum scriptores potiùs, quam ad locorum comunium scriptores referendus est: Proponuntur enim integrae illic disciplirae. Est J. G. SCHIELEN Bibliotheca enucleata, sive Aurifodina artium &scientiarum, Ulmae ann. 1679. in 4to. magnifico hoc titulo edita, in quâ tamen per merum indicem citra summariam rerum commemorationem varia coacervantur, qvae usui interdum esse possunt. Sunt ZIMMERMANNI Analecta, in quibus varia philologica &critica colliguntur. Generalem aliquam locorum communium ideam sic satis commodè instructam, non tamen omnino sterilem, sed autoribus &materiis utcunque differtam, subjecit ALEXANDER FICHETUS Arcanae studiorum methodo Lugduni, ann. 1649. editae, de quâ nos suprà. JOHANNES BENZIUS solos tantùm titulos locorum communium comparandae rerum &exemplorum copiae accommodatorum edidit bonâ ratione ex Sturmii doctrinâ dispositos, quam Sturmius? Mylaei de scribenda rerum universitatis historiâ cepisse nonnullis creditur; de qua nos libro seqventi plura. Sunt in Theologicis, Moralibus, Historicis, Politicis, varia promptuaria, adversaria, ut Canisii, Hondorffii, Dinothi &aliorum. In Gallica linguâ multi libri sub titulo Collectaneorum (Recueil) &discursuum prodierunt, ut Montaigne &plurium aliorum, de quibus Sorellus in Bibliothecâ Gallicâ legatur. Nos illa hic omittimus, &quoniam plerique ad certas disciplinas pertinent, datâ occasione de iis dicemus. CTF. XXII.