Latin
DE EODEM ARGUMENTO ET
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 265
Unproofread scanNot analysed yet
Aliqvi annos integros trahunt in libris scribendis, &in eorum expolitione penè vitam omnem impendunt: Aliis una nocte velut fungi nascuntur libri. Utrinque peccatur: Nam &nimia cura saepe obest perfectioni operis, est, ubi impetus pulchriora cogitata extundit, cum illi, qvi manum de tabula tollere nesciunt, nimiâ diligentiâ rem perdant. Media est inter praecipitantiam &procrastinationem via. Qvidam Cunctatores sunt &Lentuli, qvidam Celeres &Fulminei: utrique, prout ingenium hominum est, rem vel perdunt vel restituunt. Judicii effectus est cunctatio, &qvi magna moliuntur, cunctari solent. Sunt tamen &torpida ingenia &testudinea, qvi tardo gressu eò procedunt, qvò Aqvilae uno volatu. De utrisque operose egit Bailletus libro de Judiciis doctorum, tom. I. part. 2. cap. 11. ac multa tam ex antiqvis, qvam recentioribus produxit exempla. Nos illos Oligographos vel Bradygraphos mittimus, &de Polygraphis, tanqvam qvi ad Bibliothecarios scriptores propius accedunt, pauca monebimus. Scribendorum librorum nullum esse finem jam tum sapientissimus Salomon dicebat; Ac est reverâ res infinita: Ut enim cogitationibus hominum nullus statui finis potest, ita nec libris, qvi cogitationum partus sunt: qvibus lectores tandem deerunt, redeuntibus semper novis, qvi ad temporis sui genium accommodatiores sunt, &antiqvorum luminibus officiunt. Ita, qvod prudenter notavit Cardanus Paralipomènon lib. i: cap. 13. fieri solet, ut singulis temporibus collectis in unum multorum laboribus unus pro multis legatur, in cujus scriptis omnium praecedentium sententiae &splendidiùs comprehendantur, ut seculo magis florido &à viro sapientiore descriptae. Ita Hippocrates majorum suorum scripta collegit, ita Aristoteles &Galenus. Reliqvum Aristotelis collegit Theophrastus; Plinius Romanorum &Graecorum scita coacervavit; antea feliciùs multo, sed prolixiorisermone, tentatum à Marco Varrone. Et hi denique superstites sunt, qvos aeqvare non licet ingenio aut felicitate seu ornatu. In Historia praesentia non necessaria multis habentur, obsoleta spernuntur mutatis locis, nominibus, moribus. Prima aetas historiarum est in imperio nascente rudis &atque tum historiae vigent. fabulosa; secunda, dum viget &fluctuat imperium, Ubi deciderit, &senescit imperium, linguae mutantur, &historiae &scripta lenescunt. Poëtica ob figuras &numerum diutius durant, praesertim in lingua elegante. Mathematica, qvia ad rerum usum pertinent, ac simul jucundasunt, &sub sensum cadunt, du rabiliora sunt, semperque per gentes &secula, instigante usu &necessitate, resuscitantur. Qvae verò è naturalibus &medicis disputationi subjacent, ut ambiguae fidei, ita non ab omnibus aestimantur, aut diu in pretio sunt. Hinc est, qvod tam multa Philosophorum &ipsius Aristotelis scripta periere. Ciceronis opera cum linguae latinae cultu efflorescere coeperunt, sique illa decidet, ea qvoque intercident. Accedit ingeniorum diversitas, eorum vel sublimitas vel humilitas, unde sua qvoque fata libri habent, si temporum &hominum simul conditio expendatur. Extat elegans Cardani Observatio lib. 2. Paralipom. cap. 5.