# Polyhistor. Vol. 1 266

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, DE EODEM ARGUMENTO ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/266
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/266

qvod hominum cognitio circulo qvodam redeat, nec longiùs progrediatur. Humana cognitio, seu ad unumqvemque, seu ad gentem unam, seu aetatem, seu ad universum genus referatur, non in infinitum procedit; sed nec longiùs digreditur ab inscitia, aut, ut honestiùs loqvar, à primis principiis: unde philosophi decepti sunt latè, aut nugantur, si non erraverint. Omnes gentes & secula & aetates circa suam sapientiam aut eruditionem revolvuntur, & iidem etiam homines. Parum autem distat haec sapientia à cognitione principiorum, & eorum, qvae sensu acqvisita sunt. Neque enim tota numana natura longiùs recedit, etiamsi non impediretur calamitatibus, qvia non potest ulteriùs procedere, qvam singuli homines: qvi etsi adjuti longa plurium seculorum seriei sapientia, non tamen sine prioribus posteriora intelligere possunt; qvae, dum colligunt, meditantur, mors obrepit: & ob id qvasi nescientibus nobis, qvaeritur homo spectatae fidei ac sapientiae, cui credere possumus, ut posteriùs intellecta pro principiis habere liceat, atque ulterius discendo progredi. Ob haec felici secuio natus illi Aristoteles dicitur, cum eam doctrinam amplexus sit, qvae inter sapientiam mediam & exactam humanam reposita sit. Hic ergo diagramma octo circulorum ob oculos ponit Cardanus. Centrum eorum est omnium istorum, qvae intelligi possunt, ignorantia, qvalis in infantibus ac belluis. Qvi hoc ambit circulus, est cognitio principiorum, velut à septimo an. ad qvartum decimum. Secundus circulus est eruditionis juxta aetatem, â qvarto decimo ad vigesimum primum. Tertius circulus est eruditorum simpliciter; qvartus est Sapientum regionis suae: qvintus Sapientum seculi sui: sextus sapientum simpliciter: septimus sapientissimorum, in qvorum ordine ille posuit Hippocratem, Aristotelem, Theophrastum, Plotinum, Euclidem, Archimedem, Apollonium &c. Octavus est divinorum; cujus excessus est juxta rationem centri in circulo: unde, qvi habuerit in primo, parum melior erit sapientissimo: si qvis autem in ultimo erit, velut immortalis; qvod forsanvix contingere potest. Qvaelibet tamen hujusmodi melior est absolutissimâ sapientiâ humanâ. Qvaerunt tamen homines fructum excessus sui circuli, & ob id manent adhuc monumenta clarissimorum virorum!: non ergo infinitum est hoc nostrum humanum scire, ut à centro ignorantiae recedit, sed in se ipsum circulo revolvitur & maximè juxta mundi aetates. Id qvod qvasi demonstratione aliqvâ ingeniosus & ἑυφαντασίατος Cardanus ob oculos ponere voluit. Alibi libro 16 Paralipomenon cap1 tria hominum illustrium genera constituit, qvi ex actionibus praeclaris famam sibi acqvirunt. Sunt verò illi immodici, fortunati, sapientes: qvi iterum vel bifariam vel trifariam jungi possunt, atque ex horum conjunctione omnem illustrium hominum differentiam fingit exemplis ubique adductis.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
