Latin
DE EODEM ARGUMENTO ET
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 267
Unproofread scanNot analysed yet
Ex his, qvae diximus, apparet, omnes illos, qvi maximè sunt πολύγραφοι, atque omnia complecti animo volunt, nihil ad perfectionem scientiae humanae conferre posse; sed, cum omnia in orbem redeant, suis finibus subsistere, &ad ipsos carceres relabi. Fuisse multos inter veteres polygraphos ex historiâ discimus; sed &ex errore titulorum multi autoribus adscripti, qvos illi non scripserunt, ut notat Jonssius in Hist. Philosoph. lib. 1. cap. 2. pag. 17. Idem lib. 2. c. 8. de Stoicis nonnullis Philosophis aliisque agit, qvorum multi vastique extiterunt libri. Magnum eorum Catalogum texuit Bailletus loco suprà citato. In his sunt Interpretes Sacri Codicis, librorum Juris, apud qvos penè in legem abiit se mutuò exscribere, &molem augere librorum. Agit hic de Trismegisti libris, qvos 36529. nonnulli numerant, de Callimacho Cyrenaeo, Aristarcho, Zenone, Epicuro, Chrysippo, Theophrasto, Didymo, Servio Sulpicio, Varrone, Galeno, Esdra, S. Augustino, Alberto Magno, Thoma, Raimundo Lullio, Wiclefo, Alphonso Tostato, Johanne ab Indagine, Paracelso, Luthero, Zvvinglio, Melanchthone, Calvino, Bulingero, Muscuio, Rudolpho Gualtero, Moyse Amiraldo, Salmerone, Bellarmino, Cardinale de Lugo, Gretsero, Schotto, Suaresio, Vasquez, Lorino, Cornelio à Lapide, Sanchez, Hazarto, Nirembergio, Petavio, Theophilo Raynaudo, Labbeo, Escobaro, Kirchero, Antonio Diana, Petro d’ Alva &Astorga, Caramuele, Josepho Pellizero de Salas, Lope de Vega, Baronio, Ra maldo, Ughello, Cardano, Aldrovando, Liceto, Bartolo, Cujacio, Fabro, Barbosa, Farinaceo, Vincentio Mariniero, &qvibusdam aliis, de qvibus ille singularia qvaedam memorat. Cardanus inter polygraphos à Bailleto numeratur, &meritò: nam ipse inter illos numerari gaudet. Etenim Paralipomenon lib. 2. disertè ait: Atque hâc parte hisque duobus satis felix tum editis jam 126. libris, conscriptis aliis penè 200. &60. propè autores jam de nobis in suis libris mentionem faciunt. Qvae, cum puerili qvâdam ambitione ab illo dicantur, mirum non est, à Scaligero illum ob πολυγραφίας affectationem exagitari, praesertim, cum &in libris de subtilitate dixerit: Generaliter quis non habendus est in pretio in aliqua arte, qui non multum scripserit, praeterquam in Poësi &Mathematicis; qvae vellicat Scaliger Exerc. 341. ac adversus illum lustinet, temeritate atque inscitiâ compelli nos ad multa scribendum. Sed ille iniqvior in Cardanum est, qvaeque in contemptum ejus operum adducit, meras calumnias spirant. Fuit Cardanus sanè magni ingenii homo, ac in pretio habendus est, qvicqvid etiam Scaligero videatur. Etsi enim non pauca in illo sunt, qvae nescio qvas ineptias sapere videntur, multa tamen in illo sunt egregia atque admiratione omnino digna. Campanella, qvem à Bailleto omissum miror, inter praecipuos nostri temporis polygraphos etiam numerandus est. Portentum ingenii fuit, &omnes ferè disciplinas ad sensum suum reformavit. Qvae edidit ipse, non multa qvidem sunt, etsi satis illa operosa &spissa volumina. Ineditorum longè major numerus est, ut ipse de libris suis librum scripserit, ubi illorum historiam recenset. Plura de illo in Polvhistore Philosophieo.