Latin
269.5 to 269.6
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 269.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Fassi sunt omnes, nunquam se simile quidquam vel vidisse, vel audisse: nec sibi persuadere potuisse, unum hominem tot tamque diversa genera scientiarum complexurum fuisse. Mirati &acumen, &eruditionem, &eloquentiam, &vena poëticae ubertatem. Terminavit actionem Epigrammate in laudem urbis Venetiarum pari omnino illi celeberrimo, ab insigni Poëta Jacobo Sannazario composito: Qvod, qvia excellens habitum fuit, in Bibliothica Publica S. Marci Autoris manu scriptum affigi jussum, &praeterea ad usum communem typis mandatum. Itaque eumvirum dignum Senatus judicavit, qui civitate Venetâ donaretur, &cui cathedra Patavina, qua tunc vacabat, liberali stipendio praeter censuetudinem aucto assignaretur. Depingi vero eum suis sumptibus curavit Illustriss. ac Excellentiss. Dominus Antonius Grimanus, tunc Orator ad summum Pontificem destinatus, &hodie apud ipsum Legatus. Sed pictura opus non erat ei, cujus fama futura erit immortalis. Qvis non cum stupore legat, qvae alii cum stupore audierunt?