# Polyhistor. Vol. 1 269.5-6

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 269.5 to 269.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/269.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/269.5

Fassi sunt omnes, nunquam se simile quidquam vel vidisse, vel audisse: nec sibi persuadere potuisse, unum hominem tot tamque diversa genera scientiarum complexurum fuisse. Mirati & acumen, & eruditionem, & eloquentiam, & vena poëticae ubertatem. Terminavit actionem Epigrammate in laudem urbis Venetiarum pari omnino illi celeberrimo, ab insigni Poëta Jacobo Sannazario composito: Qvod, qvia excellens habitum fuit, in Bibliothica Publica S. Marci Autoris manu scriptum affigi jussum, & praeterea ad usum communem typis mandatum. Itaque eumvirum dignum Senatus judicavit, qui civitate Venetâ donaretur, & cui cathedra Patavina, qua tunc vacabat, liberali stipendio praeter censuetudinem aucto assignaretur. Depingi vero eum suis sumptibus curavit Illustriss. ac Excellentiss. Dominus Antonius Grimanus, tunc Orator ad summum Pontificem destinatus, & hodie apud ipsum Legatus. Sed pictura opus non erat ei, cujus fama futura erit immortalis. Qvis non cum stupore legat, qvae alii cum stupore audierunt?

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
