# Polyhistor. Vol. 1 27

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, DE RE BIBLIOTHECARIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/27

Coeterùm Elogiorum illorum magnam silvam vide in Richardi Bury Philobiblio cap. 1. & 2. Praeter haec utilitas quoqve publica est, qvae librorum collectionem suadet. Qvemadmodum enim proventus agrorum fructus congerere solemus; ita ingeniorum veluti messes in his custodire horreis debemus. Qui sunt tàm stolidi populi, ut patriae suae fruges reditusqve perire sinant, & ingeniorum opes rescindant, unde maxima genti gloria, civibus commoda? Atamplas aliqui possident Bibliothecas, publicae qvoque institutae sunt, sed non in aliorum usum. Nimirum qvasi scenae tot libri inserviunt, oculos tantùm moraturi, non animos saturaturi. Cui bono thesaurus absconditus? Ergò in tinearum & blattarum gratiam tot opes impenduntur, tot libri colliguntur. Galli in eo liberales, apud qvos vel privatae Bibliothecae ad publicos usus conceduntur. Bodleiana Oxoniensis singulis diebus patet. Qvae tamen secretiores sunt, commendatione Patronorum expugnari possunt. Manuscriptorum non adeo facile copia dari solet. Est ubi invidia illam negat; est ubi furti metus peregrinos arcet. Nullos ea in re praeter Anglos difficiliores se sensisse qveritur in praefatione ad Polybium Gronovius. Solet verò usus tam Manuscriptorum, qvam impressorum, certis qvibusdam legibus concedi, qvae Bibliothecis singulis singulares esse solent: qvorum aliqvae à nonnullis notatae sunt. Utilitatem hanc commendatum iverunt viri doctissimi. Extat Sanderi dissertatio paraenetica pro instituendâ Bibliothecâ publicâ Gandavensi ad Magistratum & proceres ejusdem urbis, ubi argumentis omnibus rem agit. Qvibus cautelis legibusqve usus Bibliothecae sit circumscribendus, docuit Naudaus in librô saepiùs laudatô, de Bibliotheca instruenda cap. 9. Fructus verò hinc redundare uberrimi ad viros doctos possunt. Non potuisset tam varia, tam vasta opera scribere Sirmondus, nisi Patavianam Bibliothecam ad manus habuisset, & rarissimos, qvi in eâ servantur, MStos codices excutere potuisset, teste Ludovico Jacobi. Tr. de Bibl. pag. 552.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
