Latin
CAP. XXIII
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 275
Unproofread scanNot analysed yet
Saepenumero sit, ut, quod in covivio aut inter candidos homunculos dictum gratiam habet, si idem loco non suo dicatur, atroces excitet tragoedias. Hac quidem de causa pauciores admiscuimus ex his, quibus respondemus, &tamen aliquot adjecimus, praesertim eruditorum: partim, quod me piguerit laboris, quem Angelus Politianus ferè sumit, in repetendo argumento Epistolae, cui rescribit: partim quod, ut addas argumentum, tamen aliquid lucis ac vitae videtur deesse, ni prius legas eam, ad quam respondetur. Haec ex Erasmo prolixiùs adducere placuit. Illud tamen ego velim, in Epistolarum scriptoribus semper responsorias adjungi; ita rectius de omnibus judicaremus: Velim &tempora epistolarum sollicitè adnotari. Qvae duo non sine causâ desiderat in Epistoliographis Thomasius praefatione illâ, qvam Boxhornii epistolis à se recusis praemisit. Qvare laudanda est Manutii, Siberi, in ordinandis Ciceronis epistolis opera, unde multum lucis historiae accedit. Idem Johannes Aurifaber in Lutheri, Joachimus Camerarius in Melanchthonis Epistolis fecit. Commendat eo qvoque nomine Boxhornianas Thomasius. Reperiuntur &in nonnullis epistolis lacunae, vel aenigmatica &peregrina nomina, qvorum in Scaligerianis &Casaubonianis epistolis clavem dedit Colomesius opusculis suis literariis adjectam: qualia in Philippi Melanchthonis Epistolis passim qvoque reperiuntur. Sed talia facilè è freqventi lectione detegi possunt, qvod de se ait Vincentius Fabricius epistolâ modò laudatâ: unde Thomasius qvoque loco citato adduxit: Memini me non indiligenter legisse antehac, quae extant, eruditorum literas, nec verò nunc, quoties otium ad eam rem fert, intermitto. Unde tantum, praeter alia, profeci, ut nihil ferè occultè in Lipsii, Scaligeri, Baudii, talium epistolis ntetur, nullus carpatur, (nomen enim nunquam ferè, ut scis, exprimitur) quem ego non, quis fuerit, vel divinem, vel sciam. Illud denique magnopere reprehendendum est in plerisque Epistolarum scriptoribus, nullum illis adjici indicem, qvi de potissimis literarum contentis docere possit. Pauci admodum Epistolarum librisunt, qvi hoc nomine commendari possunt, Erasmi, Richteri, Boxhornii, (edit. Lipl.) . Illud qvoque ego suaserim, si qvis hanc operam sumere velit, ut eruditorum literas, hinc illinc in scriniis nonnullorum latitantes, perqvirat, atque in unum corpus compingat, alioqvin, nisi hoc fiat, perituras. Nae is optimè de re literariâ mereretur. Nos jam Epistoliographos recensebimus, potissimùm eos, qvorum ad historiam literariam usus est. Primò ergo loco nobis nominabuntur ROLANDI MARESII Epistolae Philologicae. Qvoniam enim ille in epistolis suis de rebus agit, qvae ad rem &historiam literariam pertinent, meritò primo loco nobis ponitur. Gallus fuit ille, vir doctus, cujus extant duo libri Epistolarum Philologicarum, ad varios, tum in Galliâ tum extra Galliam, viros scriptarum: Singulae epistolae continent argumentum aliqvod de ratione studiorum inMm 2 stiinstituenda. Jam enim de Gramaticis scriptoribus, jam de Poëtis, jam de LocComm. collectoribus, de versionibus, de Jurisprudentiâ, Theologiâ Scholasticâ, Antiqvariis Criticis eloqventiae singularibus, Historicis agit. In singulis multa habentur de viris doctis judicia. Prima editio primi libri prodiit Parisiis an. 1650.