# Polyhistor. Vol. 1 282

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/282
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/282

THOMAS MORUS, magnae vir autoritatis ac magnae eruditionis, epistolas aliqvas scripsit, qvae inter opera ejus reperiuntur, non qvidem adeò accuratè ad genium Linguae Latinae scriptae, sed, qvae tamen laudem nitidi sermonis affectabant, eo praesertim tempore, qvo superatâ barbarie, nova lux literarum effulgere coepit. Tum exagitati fuere scriptores barbari, ac perpetua inter illos & eruditos bella, qvorum felicissimus propugnator fuit Erasmus Roterodamus. Barbarorum hominum stribliginem eleganter depinxit Uldaricus Huttenus Eqves Nobiliss. in Epistolis obscurorum virorum: Is enim verus earum Autor est; De qvibus Erasmus lib. 22. cp. 31. lepidissimas narrat fabulas, qvam scilicet illae primùm magno à monachis plausu fuerint exceptae, tanqvam in honorem monachorum scriptae. ERASMI Epistolis nihil est suavius & acutius. Latinitas in illis non mala; non qvidem talis, qvam ad imitandum aliqvis proponere sibi debeat, (hic enim antiqvi scriptores omne ferunt punctum) sed nativa, extemporalis & interdum aliqvem ex rebus colorem trahens, qvod accidit interdum scriptoribus doctissimis, Grotio, Salmasio ac aliis. Illi enim autores, prout res sunt, qvas tractant, prout in autores scribunt, à qvorum lectione recentiores discedunt, stylum suum formare solent. Id enim velim notet hîc aliqvis, viros doctos, qvi multos autores legunt, cum cura eos emendant, aut multam scriptoribus philosophicis impendunt operam, vel medii aevi autores diligentiùs legunt, plerumqve ab illis aliqvid vitii trahere, nec accuratè adeò scribere, qvàm eos, qvi unum, & qvidem optimum, Ciceronem scilicet sibi imitandum proponunt. Qvemadmodum, qvibus cum variis gentibus commercium est, lingua nonnunqvam inclinari solet, ita & hîc fieri consuevit cum scriptoribus barbaris, vel non accuratè latinis, familiariùs conversantibus. Eam causam existimo, qvod Barthius, diligentissimus medii aevi scriptor lector & emendator, nihil tam in soluta, qvim in ligata oratione scripserit, qvod elaboratum esset. Grotius qvoqve, ut ipse in praefat. Poëmatum suorum fatetur, in stylo varius est. Jam enim Virgilianum aliqvid, jam Statianum aut Claudianaeum aliqvod carmen scribit. In proâ vehementer etiam variat. In libris Philosophicis interdum barbarismos admittit, & Philosophorum Scholasticorum linguâ loqvitur. In historiâ Tacitum non infeliciter exprimit; in Epistolis Plinium. Salmasio nonnunqvam σόλοικα exciderunt. Ipse qvoqve Erasmus stylum suum excusare mavult, qvam praedicare, ut in epist. 20. lib. 24. ubi Budaeana prae suis extollit, ductus modestiâ, in qvo longè aliter ego sentio. Qvam enim Budaeana dictio ab Erasmianâ differat, nemo rectiùs ostendit, qvàm Longolius in epistolâ qvâdam, qvam Ludovicus Regius in vitâ Budaei adducit. Vide & in Erasmi lib. 1. ep. 11. & 12. Scaliger in Excerptis suis Budaeum ait nihil nisi imitando scribere potuisse, semperqve locos communes phrasium consuluisse, cum qvippiam scriberet. Joh. Sturmius in libro Academico ad Philippum Lipp.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
