Latin
CAP. XXIII
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 284
Unproofread scanNot analysed yet
Diversis temporibus eas ediderunt Manlius, Peucerus, Pezelius, Saubertus, &Anonymus qvidam partem earum sextam, ut vocat, Lugd Batav. Ann. 1647. Optat verò Thomasius in praefatione Boxhornianarum epistolarum, ut qvis in ordinatum corpus illas congerere velit: qvi sanè labor utilissimus foret. Non dubito plures adhuc Melanchthonis latitare epistolas: Vir enim in isto negotio positus plura procul dubio scripsit; qvae, ut omnes edantur, rei Theologicae &literariae interest. Stylus in eo planus, liqvidus, nec suis destitutus elegantiis: qvanqvam non impetus ille ac fervor sit, qvalis in E asmianis, non tamen ideo culpandus: animi enim est character sermo, &ex illo idem in dictionem transfertur, huic ingenio domesticam, &vernaculam. Ut enim ipse animus moratus est, ita vel ἡ θη passim elucent, vel ex sententia, aut affectus vehementiores. Unde non falluntur, qvi singulare aliqvod divinationis epistolaris genus commenti sunt, tum ex ipso charactere sermonis, tum literarum, qvod argumentum singulari libro tractavit Camillus Baldus. JOACHIMI CAMERARII Epistolae elegantissimae sunt. Fuit ille illustre Germanorum nomen, ac superioris seculi Phoenix, cujus elogia conglobata videas à Thomasio in Praefatione 75. de laudibus Joach. Camerarii. Tot tantaqve in lucem edidit scripta limatissima, ut inter Germaniae Heroas literarios meritò referendus sit. Hujus extat Libellus novus epistolas Virorum doctorum ad se& alios suasque continens, ab ipso vivo editus Lipsiae An. 1568. in 8. Promiserat in praefatione plures doctorum epistolas, qvas collecturus undiqve erat. Vehementer enim id commendandum, &hujus viri exemplo etiam nunc à nobis faciendum esset. Post mortem ejus prodierunt Francof. Ann. 1583. libri 6. Epistolarum familiarum venustarum &delicatularum; qvae, ut sunt eleganti stylo criptae, ita multa continent rerum literariarum illius temporis. Hinc Anno 1595. sbidem qvinqve libri posteriores Epistolarum à filiis editi. Fuere ipsi comimercia literaria cum plerisqve totius Europae Viris eruditis, de negotus talibus scriptae, qvibus delectantur literati. Vixit circa id tempus AONIUS PALEARIUS, cujus editae sunt Orationes &Epistolae, qvae feliciter adeò exprimunt Ciceronem, tum qva dictionem tum qva numeros, ut dubitem, an praeferendus illi aliqvis sit. Prima editio Basil. in 8vo produt, altera Bremae, qvam procuravit Matthias Martinius in usum Scholae Bremensis. Paucis, qvod miror, etiam Virisdoctis &accerrimis latinitatis censoribus cognitus iste autor fuit; sed meretur profectò inter praecipuos numerari. Hic mihi qvis discrimen imitationis videat: Nam longè aliter sonat,