# Polyhistor. Vol. 1 294

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, CONTINUATIO PRIORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/294
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/294

HUGONIS GROTII Epistolae à Viro maximo profectae summo in pretio esse omnibus debent. Tot certè tantaqve Vir ille scripsit, ut seculi nostri Phoenix meritò dicendus sit. Paucae ejus epistolae editae primùm fuerunt, qvarum ipsum tamen magnum scripsisse numerum verosimile est, in tantâ negotiorum civilium mole, in tanto eruditionis apparatu. Ejus epistolae ad Gallos aliqvoties editae, ultimaqve editio Lipsiae prodiit eurante Gessenio anno 1674. in 120 in qvâ id laudandum, qvod indicem iis adjecerit, qvem ego omnibus epistolis adjectum vellem: Nam & utilissimus est, & multo labore levat legentes Nunc tandem opus vastum Epistolarum Grotianarum prodiit, qvod hactenus in Bibliothecis Virorum illustrium delituerat, qvodqve Isaacus Gruterus à Blauio jam dudum typis destinatum testatur in qvâdam super Opera nonnulla Verulamii Latina praefatione. Continentur in illis varia, ut fuit ipsi ingenium ad omnia natum, Politica, Ecclesiastica, Theologica, Juridica, Philologica, judicia de libris. Nec deest illi orationis cultus, qvanqvam stylus ipsi interdum ex argumento sordes aliqvas trahat, & se ad hominum, qvibus scribit, indolem componat. Reperiuntur enim interdum epistolae simplici planè humiliqve dictione scriptae, ac sine ullâ morosâ meditatione. Sed cum rem aliqvam unicè agit, nemo ipso vel dulcior est Poëta, vel elegantior orator, aut nervosior Historiographus. Adeò ubiqve Vir ille domi est, & velut in fundo suo dominaQvam in Politicis epistolis ingenio rerum attemperare calamum debeat tur. earum scriptor, ille novit, qvi in hoc negotio versatur: ubi verborum cura superstitiosa qvidem non est, sed debent illa ad rei expressionem singulari ratione esse accommodata; Qvod Erythraeus Pinacoth. III. n. 27. in Francisco Vis. domino notavit. In his Grotii Epistolis multa sunt, qvae statum universae Europae suo tempore denudant, qvae aliunde difficulter petuntur. Rectè ergo, qvi praefationem ad Lectorem scripsit, de his epistolis judicat: Ut Theologica, Philologica, & qvae ad Historiam Ecclesiasticam, ac Jurisprudentiam pertinent, missa faciamus, non pauca hinc hauriri poterunt ad illustrationem hujus nostri seculi historiae mirè conducentia. Dum enim magno Sueciae Cancellario Axelio Oxenstiernae res in Galliâ gestas refert, multa suppeditat, ex qvibus de Galliae tum temporis consiliis artibusqve ac conatibus Cardinalis Richelii, certius aliquando ferri poterit judicium, qvam ex iis, qvi ejus aevi historiam datâ operascripserunt. Ilti enim ex Ciceronis epistolis multa discimus, qvae frustra in temporum illorum Historicis reqviramus, qvippe qvibus multa ignota fuerant, qvae Ciceroni patuerunt, qvi & Virorum in Rep. Romana Principum facta dicta, suspiciones, suaqve ipsius cogitata sine fuco aperit: ita ex Grotianis Epistolis, qvae inter Suecos & Gallos agitata sint, quae post siparium acta, utriusque gentis artes, timores, peccata, tutius saepe cognoscemus, qvam ex scriptis, qvae eo animo edita sunt, ut honori alterutrius Gentis consuleretur. In historiis cavent plerumqve scriptores eorum partibus officere, inter qvuos vivunt, eorum peccata dissimulant, hostium vero commissa augent, & vividis coloribus pingunt. At in Epistolis candidius agitur, liberè notantur, qvi aliqvid vituperio dignum admiserunt, laudatur virtus ubicunque reperiatur.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
