Latin
CONTINUATIO PRIORIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 295
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea hic multa occurrent, qvae solent negligi ab historiarum scriptoribus, at fine qvibus de Principum rebus gestis vix satis tutò judicari potest. Notum est nimirum, Legatos ad Principes, à qvibus sunt missi, vel ad eorum Ministros, teneri qvam saepissime possunt Commentarios rerum, qva aguntur ac dicuntur in Aulis, in qvibus versantur, mittere, etiamsi nihil habeant, qvod scribant, praeter rumores: qvia ex rumoribus istis saepe, qvid sint acturi hostes, aut etiam, qvod aliqvando minoris non est momenti, quid de rebus judicent Principes, &ad qvas inclinent partes, optimè colligitur. Imperitè ii judicant de ejusmodi Commentariis Legatorum, qvi eos centemnunt, qvod falsos rumores in iis annotatos aliquando deprehendant. Inter artes politicas, qvibus ducuntur populi, terrentur hostes, animi alliciuntur vel alieniores fiunt, rumores esse cautè atqve in tempore sparsos, it demum ignorant, qvi sunt omnium historiarum, imò vitae communis, ignari. Itaque &talia nosci, &historicorum &omnium eorum, qvi historiam amant, multum interest; id autem aliunde resciri neqvit, qvam ex Epistolis eo ipso tempore scriptis, qvo evanidi rumores spargebantur. Verè haec de opere illo Epistolico praedicant, &qvi ediderunt; Qvi si indicem rerum qvoqve adjecissent, optimè sanè de nobis meriti fuissent: Nunc in illo vasto opere multa latent, qvae non nisi magno labore erui possunt. Sunt tamen &secundum temporum seriem epistolae dispositae, qvod ad historiam magnoperè conducit. Putaverim ego sanè plures etiamnum ineditas esse viri hujus epistolas: ac vidi ego non paucas in Bibliothecâ Gudianam, qvas ego in illo opere extare non credo. BALZACI Literae selectae, Gallicô sermone scriptae, Amstelodami apud Elzevirios editae ann. 1656. in 120. Apud populares suos varia expertus est judicia ob novum aliqvod dictionis genus in Gallico sermone: Est enim argutus, floridus, metaphoris aliqvantulum indulgens; qvae scribendi ratio qvibusdam, qvi castigatiores videri volebant, displicuit. Nam Satyrae adversus illum scriptae &integrilibri, qvos ipse tamen validè satis excepit &retudit. Latinas epistolas scripsit, qvae raraesunt, in qvibus singularisqvidam linguae Latinae nitor, &Gallica qvaedam facundia, optimè ad sermonis Latini genium applicata. In Gallicis epistolis habentur singularia de rebus literariis &Autoribus judicia. Non has tantum, sed &aliorum Gallorum, epistolas perstringit Jacob. Hovvelig in literis suis familiaribus, Anglicâ linguâ scriptis; Nam epistola I. dicit, Vicinos suos transmarinos, vernaculâ linguâ scribentes, stylo uti marcido, qvi similis sit corpori carnoso sine juncturâ &arteriis. Vocat eorum expressiones hecticas &meris verbis flatulentas, aranearum telas, qvae non stringant Lectores. Elegantissimè sonant Anglica verba: Others there are among our next tnansmanin neighbours Eastward whe write in their own language, but their stile is so soft and casic, CARTESH Epistolae pleraeqve Physici argumenti sunt.