# Polyhistor. Vol. 1 3.5

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/3.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/3.5

Quod enim Franciscus Bonnaeus in Tractatu de Ratione discendi causam hujus sententiae illam dederit: quasi scilicet in iis, qui sint ὅλως ευφυεῖς deficiat τὸ κριτικὸν, quod tamen planè necessarium, ne in varios errores labantur: id falsum esse demonstrari facilè potest. Qui enim distinctas rerum ideas ammo tenent; modo sibi subordinatas, nec confusas; illis non imminui, sed augeri τὸ κριτικὸν necesse est, quod ex conciliatione omnium partium resultat. Major enim profectò ἀκριζία; metus est ab illis, qui circa ὀρισμένον μάθημα versantur: qui plerumque ex illius indole, cùm coeteranum rudes sint, omnia alia metiantur: ut ille apud Ciceronem Musicus, qui animae naturam demonstraturus, Harmoniam esse dicebat, extra artis suae limites non abiturus.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
