# Polyhistor. Vol. 1 30.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 30.1 to 30.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/30.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/30.1

7 Ubi sunt libri familiarium exercitationum, qvos integros dare se posse testatur Maussacus in praefatione Commentar: Scaligerianorum in Historiam animalium Aristotelis ab se editorum? Ubi opus ejus in officia Ciceronis, quod editurum se illic promisit? Ubi sunt originum libri CXX, quos ipse Scaliger ob molem edi posse desperavit? & plura alia, quae illic a Maussaco recensentur? Pinellus mirè in libris illis conquirendis sagax fuit, de quô in vitâ ejus Gualdus p. 41. haec habet: Ut Bibliothecam suam, quam in oculis ferebat, quotidie locupletaret, hanc sibi inter alias rationem proposuerat, ut à literatorum, qui diem nuper obiissent, heredibus librorum indices compararet, è quibus omnia ea perdisceret, quae sibi in bibliothecam essent transferenda: Quod tamen rarò admodum accidit, cùm haud aequè dominis ac ipsi nota essent, quae in cujusque bibliothecâ latitabant. In his verò perquirendis quàm fuerit accuratus, declaratum volumus unico hoc exemplo. Vir Clarissimus Venetus vitâ functus est. Libros aliquot magni nominis MStos ille diu in deliciis habuerat, quos Pinellus divenditos redemit, & cum ejusdem Bibliothecae reliquias bibliopola nescio quis, schedas videlicet, atque alia hujus generis coemisset in gratiam salsamentariorum, re compertâ illico hic noster nobiles illustrium virorum epistolas perire non est passus. Emissarios ille habebat, quorum industriâ ex Orci saucibus soepe soepius eripuit insignium virorum literales labores. Cribrorum, Cymbalorum & Cithararum artifices, quod non modicam vim membrana rum in artificium suum absumerent, singulis saltem mensibus à suis conveniri volebat, & id optimo, ut plurimum, eventu. Novi Viros doctos, qui magnam MStorum Codicum supellectilem eodem artificio congesserunt, exiguis nummis; qui si à peritis aestimandi, magno pretio venirent. Notum enim est, quanta MStorum Codicum sit aestimatio, de quorum caritate legi Gabr. Naudaeus addit. ad Historiam Ludov. XI. p. 86. & seqq. potest. Ita Sirmondus pro50. Imperialibus magnam copiam MStorum a Bibliopego redemit, ut videre est apud Lodovicum Jacobum Tr. de Biblioth. p. 525.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
