# Polyhistor. Vol. 1 300

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, CONTINUATIO PRIORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/300
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/300

Etenim rem, de qva scribendum esset, videbat acutè, explicabat dilucidè, sententias adhibebat illustres, qvaeque non tam haherent venustatem, qvam dignitatem & pondus. Verba erant non illa quidem elegantissimo sermone, sed quae rem maximè explicarent. Omnia scribendi genea noverat, eoqve utebatur, qvod cum ejus, qvi scriberet, eorumqve, ad qvos scribebatur, personis congrueret. Qvae de Epistolis Grotianis magnam qvodque partem dici possunt. GABRIEL NAUDAEUS Epistolas aliqvas scripsit. Doctissimus Vir fuit, & magnae ἐμπειρίας Bibliothecariae, ipse Bibliothecarius Cardinalis Mazarini, & postmodum Reginae Christinae, olim Cardinalium Francisci à Balneo & Franc. Barbarini. Epistolae post mortem ejus editae Genevae ann. 1667, in qvibus extat rerum literariarum sui temporis non exigua notitia. Multa ejus sunt de viris doctis judicia, in qvo tamen partium studiis interdum aliqvid tribuit. Vide Epistolam ejus 65, inqvâ Fortunium Licetum penè in coelum extollit laudibus, & reliqvis suorum temporum Philosophis praeponit, amore Peripateticismi ductus. Caeterum rariora aliqva ab ejus eruditione qvis exspectaverit, qvam illic habentur. JOHANNIS GENESII SEPULVEDAE Epistolae multa continent memorabilia. Fuit ille Cordubensis, Caroli V. Historiographus, Graecè & Latinè doctissimus, cuius sunt praeclara in rem literariam merita. Latinè vertit Aristotelem & Alexandrum Aphrodisaeum in libros Metaphysicorum. Genus orationis ipsi fusum, tractum, & cum lenitate qvadam profluens. Fuerunt ipsi cum Erasmo qvaedam liticulae: scripsit Epistolarum libros 7. in qvibus multa varii argumenti, Theologici, Philosophici, Philologici, Historici, Mathematici. Habentur judicia de Autoribus Editae sunt illae cum caeteris ejus Autoribus operibus Coloniae Agrippinae Anno 1602. in 410. BARLAEI Epistolae facetiis & salibus perspersae multa istius temporis notabilia saepe memorant. Fuit Barlaeus Philosophus & Poëta praestantissimus, qvanqvam à Batavis ipsis non magni aestimatus; ingenium foecundissimum & festivissimum habuit, in Elegia, Scazonte & Phaleucis mirè suavis & argutus, in Epico carmine luxuriâ nimia penè molestus: Qvam ejus loqvacitatem contemptim habuere Heinsius aliiqve castigatiores Poetae. Id certè verum est, in delectu verborum non multum se cruciasse, sed primos impetus plerumqve esse secutum & ingenii sui ubertatem. Misero fato periit, puteo submersus; an sponte an casu, incertum. De morte ejus jam suprà diximus. Ejus extant epistolae, qvas non adeò ob dictionem legi velim, qvam ob argutias & urbanitatemi Facetiarum plenissimus est, ubiqve jocis circumfluens; ac incidunt nonnunqvam, quae ad historiam literariam sui temporis, praecipuè in Batavia, pertinent. Lepida interalias Epistola est 71. qvam ad Petrum Gruterum Ludimagistrum scripsit, hominem in stylô κακόζηλον & antiqvarium, ubi per mimesin perpetuam eum cum stylo suo exagitat. Est verò Gruterus etiam inter simias Liplianas, sed qvi praeter κακοζηλίαν Lipsianam mirè ineptus est in frigidis allusionibus & verbis antiqvatis.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
