# Polyhistor. Vol. 1 302-2

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, BERTILIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/302-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/302-2

BERTILIUS dum dictionem ejus exprimere tentant, per se non laudabilem. CANUTUS in suis Epistolis omnem in imitatione Lipsianâ gloriam qvaesivit, ut vel in ipso libri titulo illam jactet: Sed ille periodos Lipsianas tantum congerit, & lacinias ex illo consuit. PUTEANUS Lipsii successor, felicior qvidem, ejus imitator fuit ac evitavit qvidem abruptam illam brevitatem, tot sententiarum hiatus & praecipitia, freqventatas interrogatiunculas, alliterationes exiles & similia, qvae Lipsio familiaria vitia sunt: sed, dum illa vitavit, in vitium πορισοολογίας & ταυτολογίας incidit. Cum enim brevitatem affectaret, id effecit, ut tribus qvatuorve periodis absolveret, qvae Cicero unâ periodo mediocri absolvere potuisset. Scripsit Puteanus aliqvot centurias, qvae vivo illo editae sunt, earumqve plenaeditio Francof. 1663. prodiit. Post mortem ejus Epistolarumapparatus posthumus in 7. Centurias distributus Lovanii Ann. 1663. editus est. PETRUS GRUTERUS, cujus suprà mentionem fecimus, λιψιανίζειν in epistolis suis voluit, cui à Barlaeo illusum est. Longè coineptior est, qvi Lipsium imitatus, COELIUS insuâ Institutione Epistolicâ, κακοζηλίαν Lipsianam docet, ipse vehementer ridiculus. Dehis simiis Lipsianis lege praefationem Thomasii in Epistolas Manutii. Lipsii plures supersunt epistolae ineditae, qvae in Chiliade illâ non habentur. Iam tum Meursius, Boxhornius aliiqve sparsim qvasdam edidere. Testatur Monconisius in Itinerario suo part. T. p. 150. Hugenium omnes habere literas Lipsii ad se scriptas, ac Sorbierius in literis suis alicubi refert Christianum Hugenium ostendisse sibi aliqvot volumina epistolarum à Viris doctis ad Lipsium scriptarum. Vir illustris Marq. Gudius tot habet ejus ineditas, ut Chiliada jam editam qvinqve augere centuriis possit. MARTINI ZEILERI Epistolae Germanicae ad locorum Communium Scriptores potius referendae sunt.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
