Latin
BERTILIUS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 303
Unproofread scanNot analysed yet
Vir ille fuit Πολύγραφος nostro seculo, non indoctus, certè rerum multarum compilator. Scripsit autem plura Germanica linguam, qvam Latinâ. Solum illud, cujus suprà memini, de Geographis &Historicis, Latinam linguâ prodiit, è libris Vossianis maximam partem compilatum. Ut linguâ Germanicâ varia Itineraria scripsit, qvibus multa memorabilia continentur, ita sub dialogorum &Epistolarum habitu complexus est varia argumenta naturalia, moralia, civilia, historica. Scripsit ultra sexcentas epistolas, qvae junctim prodierunt in 4to anno 1657. Ulmae. AQVILINUS COPPINUS, Eloqventiae Professor in Ticinensi Gymnasio, epistolarum libros 6. scripsit, in qvibus occurrunt non pauca de viris doctis in Italiâ judicia, multa qvoqve rerum naturalium qvae ipsi in diversis Italiae itineribus obvenerunt. Elegans inter alia est descriptio illa lib. 1. p. 29. itineris Taurinensis. Inter alia hic meminit, sibi visum in montibus illis multorum gigantum mortuum efferentium imaginem, adeò expressam phantasmate qvodam vel nube, ut nullus pictor imitari illam potuisset. Qvod, an simile fuerit Morgana φαινομένω, an vero ita ipsi visum per sensuum aliqvam fallaciam, nunc non disqviram. Ille alioqvin in nubibus his speculandis mirè ingeniosus &verbosus est. Editae sunt epistolae illae Mediolanm an. 1613. in 8V6. LUCILLI, PHILALTHAEI Epistolae scriptae sunt ad varios in Italiâ Viros doctos diversi argumenti. Continentur in illis multa illorum temporum à Viris doctis acta &edita. Fuit verò ille Medicinae Professor; juvenisque has epistolas scripsit, editas Papiae ann. 1564. JOSEPHI LAURENTII jam suprà mentionem fecimus, ubi de polymathiâ ejus egimus. Ejus extant epistolarum Centuriae 2. editae Lucae anno 1638. Stylus in illis κακόζηλος: nam &ille autor inter simias Lipsianas. Apparent nonnunqvam stricturae aliqvae ingenii, qvae tamen iterum ineptiis deturpantur. Scriptae verò sunt ad viros illorum temporum celeberrimos; &in eis interdum aliqvid latet, qvod notatu dignum sit. Judicia in illo multa de viris doctis &operibus eorum; qvibus tamen fides haberi non potest, cum panegyristen potius, qvam sincerum censorem agat. JOHANNES WOUWERIUS, vir doctissimus, è Brabantiâ oriundus illustri è familia, tandem in Holsatiam venit, magnis admotus muneribus, Consiliarius Principis &Praefectus Gottorpiensis, cujus extant varia scripta, inter qvae praecipuum est de Polymathiâ. Ejus epistolae editae sunt Hamburgi anno 1608.