Latin
BERTILIUS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 305
Unproofread scanNot analysed yet
Testantur illud doctissima ejus scripta de jure Regio Hebraeorum, qvod nunc cum commentario Carpzoviano prodiit; &alii ejus libri, exteris omnes magno in pretio habiti. Salmasius certè in defensione causae Anglicanae multa ex ejus fontibus hausit, quod &Boeclero in primo Musei sui specimine notatum est. Qvis Berneggerus fuerit, notum omnibus est è commentariis in Historicos optimos. Uterque Mathematicis studiis impensè deditus fuit, ideoque epistolae illae, qvae publicatae sunt Argentorati an. 1673. in 120. pleraque Mathematici argumenti continent: Peirescii de Schickardo subnectitur judicium huic libello. GEORGII RICHTERI Epistolae planè non sunt illo loco habendae, qvo habet Patin. Epist. 106. Maledicum est &falsum, qvod de illis ait: Pai vit les Epitres de Richterus, ily a qvelques bonnes choses, quelques-unes de mediocres, &tout l’ouvrage est assee malfagote. Non facilè memini pleniores bonae frugis epistolas, qvam hae sunt. Fuit Richterus JCtus, Consiliarius Reip. Norimbergensis, ac Academiae Altorfinae Procancellarius, vir undeqvaque doctissimus, ut patet è paucis illis schediasmatibus, quae edidit: neque enim ob molem negotiorum in tam amplâ civitate vacare totus literis potuit. Magni habitus à Batavis, Gallis &Anglis, qvod testantur literae ad ipsum scriptae. Ipsi Heinsius dissertationem inscripsit de servis natura, quae adjicitur Orationibus Heinsianis, in qua agitur de eo, an JCti Philosophis contrarientur, quando illi servos natura esse negant, Aristoteles autem aliquos natura servos statuit. Ejus Epistolae selectiores editae sunt uno volumine in 4t0. Norimbergae an. 1622. Ubi habentur non ipsius solum, sed &illorum, quae ad ipsum scriptae sunt, epistolae, plenae argumentis Theologicis, Juridicis, Politicis, Medicis, Philosophicis, Historicis, Geographicis, Philologicis, Criticis. Qvod titulus promittit, praestat liber uberrimè: Sunt enim multa notatu dignissima, quae ad historiam literariam novissimi temporis pertinent, in illis datâ occasione notata. Multa sanè disci ex illis possunt: addita sunt praeterea literarum quarundam spicilegia, à Professoribus Altorfinis, Hoffmanno, Ruperto, Rittershusio, Dinnero, (habuit enim Academia haec viros semper insignes,) &aliis viris doctis scripta. Sunt hîc aliquot Gruteri Epistolae, in quibus multa notabilia: est prolixa epistola Christophori Arnoldi ad Georg. Richterum p. 496. &seqqe ubi multa egregia habentur de Originibus Germanicae linguae. Additur index rerum &argumentorum in singulis epistolis: judicium de Barclai Argenide prolixè habetur p. 783. ubi tota illius fabulae compages examinatur. Habetur elegans carmen Gruteri trochaicum in Galenum Hoffmanni, editioni quidem paratum &summis curis &molestiis elaboratum, sed hactenus, quae invidia nostrorum temporum est, nonFuit enim dum editum, non sine magno rei Medicae &Philologicae damno: Hoffmannus vir longè doctissimus, Medicus, Philologus consummatissimus. Reperitur illud carmen p. 534. &seqq. quo graphicè depingit Magnatum desidiam in procurandis optimis artibus. Videas &illic p. 539. miserum Gruteri statum. BAUDII Epistolae etiam in tyronum manibus sunt. Nemini ignotus Baudius, salibus &facetiis ubique diffluens.