Latin
BERTILIUS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 309
Unproofread scanNot analysed yet
Inter Theologos CALVINUS Epistolas nitidissimas scripsit. Extant illae seorsim editae Lausannae ann. 1576. in qvibus continentur multa ad statum religionis illorum temporum pertinentia. Stylus in illo non contemnendus: id enim operam dabat Calvinus, ut castigatè scriberet. Sunt verò tales epistolae magnifaciendae; &jam supra monuimus, Hottingerum instar thesauri habuisse epistolas Theologorum, qvarum ille magnum volumen congesserat. Habemus ita qvoqve epistolas Theologorum, inprimis Remonstrantium, qvae in Belgio editae sunt. MARTINI RUARI Dithmarsi Epistolae, Viri qvidem doctissimi sed Sociniani, in Bataviâ editae sunt in 8vo; in qvibus multa habentur, qvae ad historiam Socinianismi pertinent. Multae illic sunt ad Grotium epistolae, qvae ipsum Socinianismi suspectum faciunt: multae etiam ad alios Theologos, qvas illi fortè abesse inde velint. Erat verò ille Vir doctus, Graecae Latinaeqve linguae scientissimus, ac praeterea Innium illarum controversiarum, qvae Socinianis intercedunt cum Orthodoxis, prae aliis gnarus, disputator acutus, cui accedebat notitia antiqvitatum sacrarum. Primus certe fuisse creditur, qvi Grotium in partes Socinianorum traxerit, ut vel inde ingenium hujus Viri conjicere possimus, cui tantus Vir potuerit succumbere. Miserè tamen vixit, &paternâ in Holsatiâ haereditate excidit, ob religionem legibus Imperii vetitam. Similis mihi commatis videntur nescio cujus CHRISTIANI LIBERII Epistolae, qvas nuper editas deprehendi: nam, qvantum ex superficiariâ lectione patet, itidem Socinianus videtur. Nomen, ut qvilibet videt, fictum est; sed tamen acumen ingenii cum Ruaro non comparandum. Qvod si idem ille est, qvi nuper de scribendis, legendis &aestimandis libris exercitationem Paraeneticam scripsit, satis arguit ipse liber, minoris ingenii esse. Inseruit qvaedam in illo libello de plagio literario &Thrasonismo Theologorum, aliisqve hodiernae μισοβιβλίας causis. LE SECRETAIRE CRITIQVE DU SIEUR B. P. dit du Jonqvier, in scenam etiam Epistoliographorum, ut mimus, prodeat. Autor ille has Epistolas Criticas scripsit, ut insultaret vitiis eruditorum. Multa hîc habentur arguta &satyrica de literatis, de libris, &de perversâ studendi methodo, qvae legisse delectat &prodest. Habent scilicet omnes penè eruditi &omnes penè artes aliqvid, in qvo deliciari amant. Est amabilis qvaedam in multis etiam artibus inlania ac intemperantia, censoribus eruditis nunqvam non notata, majori cum fructu studiis utilioribus impendenda, qvam ille sale Satyrico defricat. Praecipuè Medicos &Chimicos exagitat. Prodiit ille libellus Amsterod. Vastissimus Epistoliographorum numerus est, qvos recensere omnes non possumus. CAELII CALCAGNINI Epistolaedoctissimae, &optimè scriptae. PAULUS SACRATUS Canonicus Ferrariensis scripsit libros 6. epistolarum, Ferrariae impressas, de qvibus Joachimi Camerarii extat judicium, qvod is sua manu ad exemplum suum adscripsit: Consanguineus fuit, sororis silius Sadoleti, hic Autor, à quo ad hoc elaboratum scribendi genus fuit adsuefactus: cujus exemptum utinam nostriqvoque homines seqverentur. JUs TUs RYCQVIUIS Epistolarum duas Centurias scripsit, qvibus continentur multa Philologici argumenti. De Epistoliographis aevi seqvioris agit Barthius Adversar. lib. 9. c. 19. Idem de Salesburiensis Epistolis, Advers. lib. 13. c. 12. DOMINICI CAESONII Epistolarum selectarum centuriae 5. Bonon. Ann. 1623.