Latin
DEEPISTOLIS INEDITIS ERUDITORUM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 317
Unproofread scanNot analysed yet
E Gallorum autographis epistolis primum locum merentur Comitis Avauxii, Legati Regii, Epistolae. Magnus erat ille literarum ac literatorum Patronus, qvi pro dedicatione Livii Gronovio mille imperiales donavit. Hoc de illo memorabile narratur: Cum is Daventriam transiret, pedes ad Gronovium, tum ibi eloqventiam docentem, ac nihil tale expectantem, ivit; Cujus inusitatam comitatem cum miraretur Gronovius, ita ad illum Legatus: Tu eam artem doces, qvam ego exerceo. Sunt porrò Bongarsii, Bourdelotii, Chanuti. (ejus, qvi Vitam Cartesii scripsit, &Librum Memoriarum) Stephani Claverii, Colladonii, Frontonis Ducaei, Sebastiani Gryphii, Ludovici Jacobi, Caroli Labbei, Pelisonii, Perraultii, Salmasii, Josephi Scaligeri, Epistolae. Ex Italis Andreae Alciati manu XXX. scriptae epistolae sunt, qvibus multa habentur singularia. Est Caesaris Trivultii ad Pomp. fratrem elegans epistola, qvâ observatio aliqva proponitur circa locum Plinii, lib. 36. c. 5. de statuâ Laocoontis, &liberorum ejus à dracone interfectorum. Inventa verò fuit illa statua in ruinis Titi Imperatoris, à Cive, qvi pro 700. nummis aureis vendere noluit Nobili Romano, à Pontifice postea vindicatam. Hanc statuam cum liberis &serpentibus Plinius ex uno lapide factam esse prodidit. Sed ille de eâ ita in hâc epistolâ: Statuam ipsam, qvam Plinius cum liberis ex uno lapide factamprodidit, Johannes Christophorus Romanus, &Michael Angelus Florentinus in urbe Româ primi nominis statuarii negant ex uno lapide confectam: ostendunt compagines plus minus quatuor, sed eas tam occulto loco conjunctas, tam appositè ferruminatas circumlitasque, ut non nisi ab ejus artificii peritissimis id facilè intelligi possit. Quare aut Plinium deceptum affirmant, aut alios voluisse decipere, ut opus fieret admirabilius. Neque enim tres statuas magnitudinis justae tot tamque mirabilibus Draconum nexibus circumplexas in uno tantum lapide ullis instrumentis potuisse formari. Magna est Plinii autoritas, &nostri artifices suis nituntur rationibus; nec vetus est verbum contemnendum, felices fore artes, si de iis soli artifices judicarent. Sadoletus raro judicio non minus eleganter Laocoontem cum liberis calamo descripsit, quam illos ipsi opifices celo expoliverunt. Elegans haec est ex illâ epistolâ ad locum Plinii observatio. celeberrimorum artificum judicio firmata. Nam de Michaële Angelo de Bonâ rotâ, cujus vita vasto volumine descripta est, constat, adeò illum artis suae peritum fuisse, ut Veneris statuam in terram à se defossam pro antiqvâ vendiderit. Sunt in illis Augusti Valdi Epistolae, Viri doctissimi, cujus pluribus fama innotuisset, si notae ejus in Plinium, magnâ curâ scriptae, in lucem missae fuissent. Nam ut de eo Pierius Valerianus libro de Infelicitate literatorum I. p. 44. ipse cum suo Plinio à militibus Hispanis Germanisque Romam aggressis, miserè cruciatus interiit. Non minus, ait, crudeliter occubuit Augustus Valdus, Patavinus civis, qvi Romae per tot annos bonas literas tantis ab eo vigiliis, sudoribus, &peregrinationibus acqvisitas professus erat, qvi non solum voce, verum etiam scriptis eruditionem omnivariam ab interitu vindicabat; qvam autem miserabili mortis genere vitam finiit!