# Polyhistor. Vol. 1 318.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 318.1 to 318.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/318.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/318.1

Incidit enim in Romanam cladem, Hispanorum illam & Germanorum praedonum saevitiam acerbissimam, cujus ante oculos direptâ domo, ipse in vinculis habitus, pretiosissimam librorum supellectilem, laboOOQIC resque resque illos suos, qvos praesertim in Plinium elucubrarat, coram dilacerari, & in usum culinae incendi conspexit, & in eo moerore omnibus aliis incommodis conflictatus, propter arrogantem eorum crudelitatem, qvibus nihil unquam fuit improbius, dum modicae fortum vir insatiabilem barbarorum sitim tributis explere neqvit, qvi omne senectutis suae viaticum jam excusserant è loculis, post cruciatus varios famedemum consumptus perhibetur. Extat inter Marii Nizolii nonnullas prolixa epistola, manu ejus scripta, sed erudita, ad Majoragium, qvâ ipsum reprehendit ob Antiparadoxa, qvae adversus Ciceronis Paradoxa scripserat. Comminatoria illa est Nizolii epistola, qvâ ipsi acerbam refutationem minatur, nisi ab his suis in Ciceronem invectivis absistat & πα λινωδίαν cantet. Sciendum est, Calcagninum adversus Ciceronem scripsisse Disqvisitiones in ejus Officia. Ciceronem vero Majoragius defendit, eam ob causam vehementer à Nizolio laudatus. Postea vero, cum ipse Calcagninus Anti-Paradoxa adversus eundem scriberet, acerbissimam ad illum epistolam, qvam modò nominavimus, scripsit Nizolius; qvâ irritatus Majoragius duos libros Reprehensionum adversus Nizolium edidit, satis dentatos. Cui liti tandem intercessit Sebastianus Corradus, Vir politissimae latinitatis, cujus illic qvoqve reperitur epistola αυτόγραφες, qvâ conciliationem inter illos tentat. Sunt & plures ejusdem autoris. Calcagnini, Viri summi, cujus alioqvinXVI. extant libri Epistolarum Criticarum & familiarium, etiam illic habentur epistolae ineditae. Ad illum habetur ibidem qvoque Matthaei Macigni Veneti epistola responsoria, qvi Macignus in scientiis Mathematicis excellentissimus fuit, multos vetustorum Graecorum Mathematicorum MStos Codices habuit, qvorum qvammulti hodieque in Bibliothecâ Gudianâ comparent. Majoragii qvoqve non paucae ibi inveniuntur epistolae tersae, ut omnia ejus Viri, & elegantes; Editaeqve jam olim ex ipsius Bibliothecâ ejusdem nitidissimae Orationes duae, altera de laudibus auri, qvâ Ecclesiasticorum vitia salse traducuntur; altera Apologetica contra Gaudentium Merulam, in qvâ plurimae ejus vitiosae lectiones notantur & castigantur. Hae inter veteres autoris schedas Mediolani primùm repertae, & Ultrajecti Anno 1666.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
