# Polyhistor. Vol. 1 319.5-7

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 319.5 to 319.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/319.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/319.5

Ihilminus placet, quam ut, nullam propositâ re, nullâ certâ sententia, ad te scribam, Occurrit enim mihi tua dignitas, occurrit autoritas; cogito, quam tibi personam tua virtus imponat, qua te premaut onera, quae negotia distrahant: nimirum, cum tua scientiae tuoque consilio salus & incolumitas commissa sit ejus Imperatoris, qui multa regna, multas provincias imperio, omnes virtutes animo complectitur, gravissimam Christianae Reip, partem sustines. Cur igitur itasim ineptm, atque adeò tam adversus communibus commodis, ut inani te literarum genere interpellam; & quem salutares illae curae detinent fixae & locatae pro publica Majestate tuenda, ad privatae rei cogitationem ac studium vecem? Verum tamen, quia nec res ipsa, ut ego interpretor, privatim ad me unum pertinet, sed aliquâ ex parte cum publica utilitate conjungitur, & ex tuis literis velle te meâ causa multum, ex omnium sermone, posse plurimum intelligo, male prorsm mereri videar de studiis meis, ac de me ipso, nisi opportunitatem istam nactus amoris officiique tui, agam tecum de statu meo, quantum res ipsa postulat, & quantum mihi per humanitatem tuam licet, per quam licere video plurimum, Etfi vnim jaceo, nec recenti, nec levi, sed inveterato jam difficilique morbo; tamen si Tu, tantus Vir, ad me erigendum ac recreandum accingeris; si istam scientiam, istam artem aedhibes, quae saepe bonis viris in calamitate opem ac salutem attulit, cur dubitem, quin voluntatem atque industriam meam felicitas illa utrique nostrum pariter exoptata, consequatur? Quod si secus acciderit, suum tamen humanitas tua fructum non amittet: ego enim, qvod volueris conatusque sis, in tua laude ponam; quod non perfeceris, ad meam fortasse culpam, vel ut aequius de me ipso sentiam, ad meam certè fortunam transferam. Nam & praeclarus artifex perfectam animo speciem intuens, cum ipse nihil in arte possit, opus tamen imperfectum subjectae materiae vitio relinquit. Nec tamen is ego sum, cujus animum immoderata quadam opum honorumve cupiditas angat.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
