# Polyhistor. Vol. 1 32

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, DE RE BIBLIOTHECARIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/32

Cuitandem successit Thomae Bodlaei Armigeri splendidissimà liberalitate Bibliotheca, quae ab ipsa nomen hodieque obtinet, maximis aliorum accessionibus locupletata. Fidem verò omnem superat inusitata Archi-Episcopi Cantuariensis Gilberti Scheldoni magnificentia, qui sumptu planè regio Theatro novo, quod ab ejus nomine Sbelaonianum dicitur, Academiam hanc ornavit, cujus memorabilen historiam ibidem lib. 2. p. 25. proponit. Bibliothecae Heidelbergensis pretium ab Ulrici Fuggeri liberalitate crevit. Quae cum primum ab Ottone Henrico Electore dedicata fuerit, aucta est egregie sub Friderico qvarto hujus viri accessionibus, ut facilè libris manuscriptis, Hebraicis, Graecis. Latinis, & qvidem potissima sui parte authenticis, omnem provocaret Europam, teste Jano Grutero (is enim sub nomine Gualterii latitat) Chronici Chronicorum Politici lib. 2. ubi Academias recenset pag. 1257. Idem lib. 2. Chronici Ecclesiasticipag. 1316. Ulricus Fuggerus Raimundi filius literarum literatorumque admirator unicus; qui Palatinatui praeter insignem Bibliothecam, mille aliquot voluminibus MStis Graecis, Latinis, Hebraicis spectatissimam, quindecim aureorum Rhenensium legavit millia, instruendis quinque studiosis. Processit hujus viri insignis liberalitas ex inexhausto illo summi arcani physici fundo, cujus possessorem monumenta qvaedam ab illo scripta testantur. Veneta Bibliotheca legato Cardinalis Bessarionis anno 1468. insigniter locupletata est accessionibus Francisci Petrarchae & Hieron. Aleandri. Ludov. Jacob. pag. 133. Atqve hi omnes parandorum librorum modilegitimi: luctuosi sunt aut inhonesti, cum è manibus hostium, vel spoliis, aut furtis illi comparantur, è qvibus non paucae Bibliothecae creverunt. ipsa Vaticana Heidelbergensis Bibliothecae integrae, ut fama est, direptione aucta est. Qvanqvam aliqvi, qvi in notitiam secretiorum Bibliothecariorum penetrarunt, negant ejus qvicqvam ad Bibliothecam publicam pervenisse, sed per Cardinalium privatas Bibliothecas fuisse divisam; ac ostendi qvidem capsas clausas, in qvibus libri reconditi dicuntur, eas tamen esse vacuas. Non vacat recensere Bibliothecas, qvi bello interierunt, vel ad alios Dominos pervenerunt. Sola illa Matthiae Hunniadis incomparabilis Bibliotheca, incomparabili universae Europae damno, partim à Turcis distracta, partim ad Caesaream Vindobonensem & Augustam Guelferbytanam translata luctuosissimum ejus exemplum praebet? Nisi fortè damnum hoc solantur Budae nuper recuperatae literaria spolia, de qvibus publicis relationibus nunciatum fuit. Vix tamen persuadere mihi possum, veterem illic Bibliothecam residuam; eum de ejus jacturâ Brassicani Epistola Salviano ab ipso edito praefixa abundè testetur. Magna exquisitissimae Bibliothecae Pinellianae pars in Piratarum Turcicorum manus incidit, qui cum praedae opulentioris spe frustratos se viderent, omnes libros mari submerserunt.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
