Latin
FINIS LIBRI PRIMI
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 320-2
Unproofread scanNot analysed yet
Qvod Aristoteles de naturae bonitate dicit, idem in qvâcunqve doctrina praesupponimus, ad mores &virtutes apta Nisi enim qvis ἐυQυηςlit, &ingenium commodum habeat, frustra omnia erunt Ingenium reqvirimus, qvae vox ab aliqvibus pro ipsâ ἐυφυῖᾳ accipitur: qvanqvam in eo Piccolomineus dissentit, cum ingenium de omni ingenio, qvocunqve se habeat modo, dicatur; ἐυφυία verò de bono tantum intelligatur. Alexander Aphrodis. duplicem constituit ἐυφυίαν, theoreticam alteram, alteram practiQvam cam; atqve ex suo hôc sensu Aristotelem in variis locis interpretatur. distinctionem, etsi sunt, qvi impugnant, res tamen ipsa loqvitur, eam summè esse necessariam, atqve in ingeniis se statim ostendere. Ut ego qvidem existimem, jam tum in ipsis παιδαγωγείας primordiis probè haec esse perpendenda, atqve ex illis propensionibus omnem futurae doctrinae mensuram ineundam. Ex eo enim fines studiorum ponendi sunt; ac infelices omnino erunt, qvi ab hoc scopo, qvem natura illis praefixit, dilabuntur. Scitè admodum ex Stoicorum mente à Cicerone lib. I. de officiis qvatuor constituuntur Personae, qvibus homines induuntur. Duae ab ipsâ naturâ; una communis, qvâ sumus omnes &rationis participes &praecellentes bestiis; altera propria, qvae ipsa est indoles cujusqve privata. Tertia Fortuna est, qvam casus aliqvis, vel tempus, vel nascendi conditio imponit, ut si qvis sit Rex, nobilis, dives: Qvarta est, qvam nobismet ipsis judicio nostro accommodamus, ut si vel ad Philosophiam, vel jus civile, vel eloqventiam nos applicamus. Qvae omnes, cum in unam personam coalescunt, ita se gerere qvisqve debet, ut nihil in singulis peccet. Ex illis qvatuor personis secunda, qvam propriam dicunt, illa est, qvam hîc consideramus; Nam tertia &qvarta huic demum superveniunt, qvamvis persona illa secunda ex illarum coalitione aliâ qvâdam ratione temperetur. Nam ἐυφυῖα illa vel ἐυμαθία generalis, qvae in homine est, qvandam ab his limitationem capit: aliter enim illa dirigenda est in Rege, &nobili, qvàm in privato, aliâ qvoqve ratione instituenda est, cum ad certum scopum studia nostra tendunt. Et tertiae qvidem personae certi praeterea Characteres morum inhaerent, qvi maturè in illâ ducendi sunt, &ad ἐυφυίαν accomodandi; Qvales Historiae penicillo qvam optimè exprimuntur, &exhis qvasi praefigurari ábonis doctoribus debent. Lineamenta illa generalia lib. 2. Rhetoricorum Aristoteles duxit, Sed è lectione Historicorum, Satyricorum, Comicorum, atqve ex ipsâ observatione vitae longè notari plura possunt. De qvibus nos in seqventibus plura. Ευμαθία his tribus absolvi videtur 1. Celeritate apprehendendi, 2. Sagacitate, 3. Memoriâ; adeò ut qvi tria illa conjuncta habeant, ad discendum sint aptissimi. Sed tamen nec omnes illae partes omnibus insunt ingeniis. Qvosdam destituit memoria, cum &apprehensione &sagacitate valeant. Qvidam memoriâ praecellunt, sed in apprehendendo tardi sunt, neqve sagacitate multum pollent.