# Polyhistor. Vol. 1 320.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 320.1 to 320.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/320.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/320.1

Hoc loco non faciam, ut aut de meis ipse meritis detraham, quod certè nou debeo, non enim commisi, ut meam in re mandatâ diligentiam, operam, fidem requirere quisquam jure possit; aut alios carpam, quod ab institutis meis longissime distat; tantum dicam, & id ipsum invitus: Nescio quo fato mihifontes aruisse, qui profluere solebant; benignitatem, quae antea patebat, ita clausam in me esse, non modo, ut nihil ejusmodi, in qvo vel copia vel splendor inesset, sed ne mediocritas illa quidem, quae repellit incommoda, quae honestatem ex parte saltem aliquâ tuetur, mihi adhuc obtigerit. ac vide tamen aequitatem animi mei: rei domesticae jacturam, quaecunque est, facilè fero, libenter dissimulo, do operam, ut obliviscar: quod antiquam colere frugalitatem, quod illam parvo contentam, omnium laudandarum artium parentem altricemque, disciplinam retinere cogar, non irascor; & hauc ipsam fore crederem liberis meis non contemnendam haereditatem; At multa desunt! Ego deesse mihi quidquam nego, abesse multa confiteor, quae tamen ipsa, nifallor, ejusmodi sunt, ut silargè suppetant, nihilo siam melior, si absint penitus, aut si minima sint, sicuti sunt, nihilo deterior. Ergo, quod ad hanc jacturam attinet, tranquillo satis animo sum: illa me dies noctesque vexat, illa mihi penitus insidet haeretque cura, quod, si quem studia mea fructum ferre, si quid posteris industria mea prodesse poterit, id periisse totum, ac perire quotidiè magis intelligo. Haec sunt mea detrimenta, optime Crato; atque utinam meatantum essent, ferrem facilius, & quoquo modo quasi foverem ac mollirem dolores meos. Nunc quod publico tamdiu commodo defuerim, quod jacere studia mea per annos decem, quod ingenium languere sim passus, quod denique fandamentis adolescentiae praeclare jactis, aetas gravior exspectationi non restonderit, id cum recordor, penè totus ipse mihi displiceo: & quanquam culpa vacem, me tamen culpâ non libero, sed quasi communis causae desertorem accuso.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
