Latin
320.5 to 320.8
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 320.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Una relinquitur in amore tuo consolatio; etsi nihil praestares aliud, hoc ipso tamen confolaris, quod aegritudini meaesociam se adjungat aegritudo tua, &dum tu aeque doles atque ego, id efficis, ut ego non aeque doleam aetque soleo. Sed illa pars literarum tuarum, in quâ de Maximiliani Imperatoris admodum propensa ad liberales discipliuas voluntate significas, &addis, opem ab eo si petam, fore, ne frustra petam, ea verò pars animo meo tanquam labanti quiddam, quo consisteret, iustillavit. Aliis alia cara sunt: non eodem sensu, non eodem omnes ingenio natura finxit: ego, quarum rerum illecebris capiuntur multi, itaplerasque non amo, ut averser penitus ac fugiam. Literis pascor, his voluptatem nullam praefero, ac ne confero quidem; harum consuetudine nihil fuavius experior, nihil dulcius, Et quemadmodum, si Solem è mundo Deus auferat, statim in hoc orbis terrae communi domicilio summus horror, summa sequatur incommoditas; sic adempto mihi literarum usu, plena tenebris omnia, plena molestiis, otium injucundum, negotium perdifficile videtur. O mi Crato! Omi, inquam, sua vissime Crato! (jam enim audeo, tuâ fretus facilitate, familiariter ac planè blandè tecum agere) Tune is es, qui mihi me ipsum longo inter vallo restituas? qui has aliquando tenebras tuo lumine expellas? cujus munere excolantur, &rursus florere incipiant studia mea? Confer huc, obsecro, opes tuas, quas intelligo esse maximas, ingenii, prudentiae, autorita. tis. Digna prorsus tuis officiis, digna tuo patrocinio causa est: uam si pro literis agitur, cur humilis &obscura videatur? Si apud Imperat. sapientissimum, verae solidaeque gloriae cupidum; cur difficilis aut dubia? Merces autem recte factorum nulla praestantio: aut uberior, quamut usuram vita quam brevissimam aeterna nominis memoria compenset, pasterisque tradita, lit trarum beneficio, pultherrima virtutis effigies amorem conciliet, laudandi voluntatem commoveat, imitandi studium excitet. Praclarum ducitur quàm plurimis imperare mortalibus, gentes nationesque subigere, dare leges, jura praescribere: haec magna videntur, &expetenda in primis; sed haec ipsa sape motus temporum labefactat, saepe vis hominum convellit, saepe ad aelienam fortura potestatem transfert turbes &oppida intereunt; vestigia vix apparent: nomina simulinterire, &cum aspectu memoriam quoque tolli, scriptorum virtus &industria non est passa. Decet igitur, cum tu Maximilianum vehementer ames, cum illius gloria maxime servias, id curare te inprimis, quod &maximum est amoris argumentum, &ad ejus gloriam maxime pertinet.