# Polyhistor. Vol. 1 321-2

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, FINIS LIBRI PRIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/321-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/321-2

Sunt, qvi ab artibus & doctrinâ averso animo sunt, qvibus tamen ingenii gloria deneganda non est: Nam, etsi per regulas & praecepta illis non fulciatur ingenium, suo tamen qvodam instinctu ad magna procedit. Testatur id Cicero in Orat. pro Archiâ: Ego multos homines excellenti animo ac virtute fuisse, & sine doctrinâ naturae ipsius habitu propè divino per se ipsos & moderatos & graves extitisse fateor: & illud adjungo, saepius ad laudem atque virtutem naturam sine doctrinâ, qvàm sine naturâ valuisse doctrinam. Qvae etsi qvidem interdum occurrant exempla, tamen non omnes ita comparati sunt, ut soli naturae relinqvi possint, ideòqve ἐυμαθία in illis adjuvari informatione alicujus magistri debet. Intellectus hominis praecipuè rectitudine judicii & imaginationis aestimari solet. Illud actum mentis notat, qvo illa inter res discernit, atqve plures inter se ideas componit, vel affirmando & eligendo, vel negando & rejiciendo. Utriusqve in singulis disciplinis habenda ratio est, sed ita, ut in qvibusdam imaginatio primas, secundas judicium teneat; in qvibusdam contrario se haec modo habeant. Sine judicio certè omnis inanis phantasia & imaginatio est, nullaqve omnino ars & scientia rectè vel discitur, vel exercetur: nam ab illo qvasi in ordinem rediguntur phantasmata. Judicium hoc, si circa disciplinas intellectu eminentes versetur, judicium Theoreticum voces licet, vel Aristotelicâ voce ἑυσυνεσίαν; nam & in illis maxime judicio locus est: si ad actionem refertur, prudentiae nomen invenit, quâ senes prae caeteris, ut multitudine eventuum eorumqve collatione exercitati, excellunt. Imaginatio illa actus mentis est, cum sese ad phantasma qvoddam seu vestigium, cerebro impressum, appli cat, super qvibus simuQvalis à sensibus plerumque impressio lacris intellectus deinde ratiocinatur; oritur. Imaginatione ad inferiora dilabitur mens, & ex speculatione Phantasmatum universalia colligit, cum intellectus rationes puras, ac nullis coloribus vestitas, res divinas spiritualesqve comprehendit. Potentiâ hâc imaginante, ut rerum imagines, ita & similitudinem earum concipimus. Qvare ad omne genus disciplinarum in qvibus imaginatio regnat, extenditur. Inter eas principatum tenet Oratoria & Poësis. Praecipua elocutionis vis in imaginatione consistit: ut enim voces ipsae & sententiae sunt imagines rerum; ita ipsarum inter se sunt imagines in metaphoris, tropis, similibus, allegoriis, figuris Rhetoricis, caeterisque sermonis ornamentis. Ipsa illa íθη & πάθη ubiqve hic regnant, quibus perpetua est characterum & actionum expressio, adeò ut, qvod pictor suis, id Orator & Poëta suis qvasi coloribus exprimat. Qvare ex monitu Qvintiliani & Orator & Poëta debet esse ἐυφαντασωωτος, qvi sibi res, voces, actus secundum verum optimefingat. Habet & illa suos gradus imaginatio, neqve in omnibus aeqvali se modo habet. Qvidam celerius imaginantur, & velociori ex imaginatione disciplina auditores imbuunt; ut de iis, qvi translatis benè utuntur, loqvitur Aristoteles. Nam cum ingenii solertia se phantasmatibus miscet, in omnes partes se imaginatio extendit, atque ex se ipsâ parit plura, nectens è simulachris simulachra, illaque sibi qvasi subordinans, ut copiâ ipsa saepè laborent, qvi tali phantasiâ pollent; Qvales ad Poësin sunt aptissimi, ut hac suâ facultate saepè abutantur, si rationem & judicium non seqvuntur.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
