Latin
324.1 to 324.3
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 324.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Qvae, etsi in speculationes inanes saepè abripiuntur, &φορτικὰ esse solent, atqve ut Huarti verbo hac in re utar, capriciosa; indulgendum tamen illis paululum à prudentioribus est, ne fructu illo careamus, qvi vel è volaticis illorum cogitationibus haberi potest. Ac verum profecto est in hominibus illis, qvorum ingenia dementiae aliquam speciem prae se ferre videbantur, latuisse nonnunqvam qvaedam, qvae in iis non qvaesivisses, arcana. Ingenia inventiva, inqvit Huartus, Hetruscâ linguâ capriciosa appellantur ob similitudinem, qvam in eundo investigandoqve cum capris habent. Atqve haec aliis ingeniis jungenda ille suadet. Ut providi boniqve pastores magno ovium gregi qvandoque dodecadem caprarum solent adjungere, qvae breviore viâ ac gradu promptiore ad novaquaedam pascua, &ad gramen nec dum tritum depastumve oves conducant: haud secus convenit esse inter literatos qvaedam hujusmodi caprea velut ingenia, qvae ovili aliorum intellectui nova naturae secreta ac contemplationes nondum ante cognitas atque exploratas pandant, qvibus exerceantur. Patet exillis, qvae diximus, pro variâ judicii, phantasiae, affectuum temperie, varias esse ingeniorum formas, qvae probè examinandae sunt. Nos illas ad qvinqve reducimus. Ac primo qvidem loco à nobis ponuntur Celeria excitata &agilia ingenia, qvalia ab imaginationis promptitudine nasci solent; de qvibus jam multa diximus In vulgi oculos illa incurrunt, atqve ab iis praecipuè aestimarisolent. Non deest illis acumen &extemporalis oratio, sed qvae aures potius impleat, qvam pectus saturet. Joci illis in promptu &sales: sed, cum res seria agitur, cum argumenta in medium proferenda de Republicâ salutari consilio gubernanda, omnis illa subtilitas ingeni retunditur, &velocitas illa ob inconstantiam nulli usui est. Solent tali ingenio plerumqve esse praediti, qvos praecoces appellamus: nam rara est in illis constantia, nisi singulari ratione &divinitus excitatum ingenium sit. In illis nihil aestimandum, nisi qvod primum omnium excidit, id enim ingenium redolet. Si labor &cura accesserit, omnia corrumpentur &in nihilum redigentur.