Latin
FINIS LIBRI PRIMI
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 325.5
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt in illis plumbea, sunt aurea, sunt vitrea, sunt è variis metallis mista, qvorum singulorum ille artes &rationes in famâ parandâ recenset. His ego adderem illa plusqvam aurea, qvae etiam plumbeos homines suâ virtute &luce in aureos mutare possint. Pro variis his classibus facilè à qvovis signa vel praestantium vel stupidorum ingeniorum colligi possunt, in qvibus tamen nihil temerè definiendum: saepè enim, qvae tarda videntur, successu temporis, pro mutatione temperamenti in meliorem statum immutabuntur, ut non paucis exemplis constat eorum, qvi ex morbo singularem ingenii felicitatem consecuti sunt; saepe qvoqve certo naturae impulsu ad peculiares qvasdam artes feruntur, in qvibus supra fidem proficiant, cum in caeteris planè desipiant, ut multis exemplis Huartus probavit lib B bb cap. 3. Saepe à studiis &lectione abhorrere qvosdam videmus, qvi tamen sibi relicti plus praestent solius naturae beneficio. Sex praestantis ingenii signa Diodorus Tuldenus JCtus doctissimus in praeclaro illo de Cognitione sui opere lib. 3.