# Polyhistor. Vol. 1 325.5

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, FINIS LIBRI PRIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/325.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/325.5

Sunt in illis plumbea, sunt aurea, sunt vitrea, sunt è variis metallis mista, qvorum singulorum ille artes & rationes in famâ parandâ recenset. His ego adderem illa plusqvam aurea, qvae etiam plumbeos homines suâ virtute & luce in aureos mutare possint. Pro variis his classibus facilè à qvovis signa vel praestantium vel stupidorum ingeniorum colligi possunt, in qvibus tamen nihil temerè definiendum: saepè enim, qvae tarda videntur, successu temporis, pro mutatione temperamenti in meliorem statum immutabuntur, ut non paucis exemplis constat eorum, qvi ex morbo singularem ingenii felicitatem consecuti sunt; saepe qvoqve certo naturae impulsu ad peculiares qvasdam artes feruntur, in qvibus supra fidem proficiant, cum in caeteris planè desipiant, ut multis exemplis Huartus probavit lib B bb cap. 3. Saepe à studiis & lectione abhorrere qvosdam videmus, qvi tamen sibi relicti plus praestent solius naturae beneficio. Sex praestantis ingenii signa Diodorus Tuldenus JCtus doctissimus in praeclaro illo de Cognitione sui opere lib. 3.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
