Latin
327.1 to 327.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 327.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Joames Sturmins. Enarramur ejus scripta Scholasticae, ab Henrico Strobandio in unum volumen collecta. Volumina III. Institutionis literata laudantur. Eorum recensio generalis. Screvelii Palamon, Guliehni Mechovii Hermathene. Enum di Richerii Obstetrix animorum. Mollnari Syllecta Scholastica, Joannis Henrici Heideggeri Opuscula de ratione Studiorum. Ludonici Vinis de tradendis disciplinis earumqve corruptelis libri. Vegleri dissertationes de ingeniorum delectu &hoAternis studiorum coruptelis laudantur. Electu ingeniorum benè instituto, excolenda illa probè sunt: nam ut terra etiam inhabilis culturâ perfici potest, ita &ingenia animiqve facultates certis qvibusdam subsidiis ornari &adjuvari possunt, ejusqve rei cura ad eos, qvi Reipublicae praesunt, pertinet, neqve perfunctorie, ut nunc sit, res illa agi debet. Neqve enim ad Parentes tantùm, qvanqvam praecipue qvidem ad illos, sed &ad Magistratus educationis cura referri debet; qviqve boni Legislatoris munere olim functisunt, juventutis educandae rationem etiam habuerunt. Apud Aegytios &Spartanos, prae caeteris gentibus, formandis puerorum animis multum operae impendebatur. Illi in Principibus erudiendis, &ad mores, qvales voluerunt, componendis, diligentissimi fuere: Hi, cum ad militiam Rempublicam instituissent, iis moribus &studiis Pueritiam &Juventutem imbuerunt, qvibus ad Patriae defensionem &rem strenue gerendam opus esset. Sed de moribus populi per disciplinam publicam formandis nemo nunc cogitat; &haec cura ad solos parentes remitti solet; cum publicè tamen &ad diuturnitatem &ad ordinationem Reipublicae intersit, benè moratos esse cives. Soli Chinenses hic prae caeteris gentibus nunc sapiunt, qvi praecipuam morum curam habent. In artib voqve &scientiis addiscendis non ea Magistratus industria est, qvalem esse conveniebat, &Reipublicae intererat. Nulla est publica ingeniorum &studiorum censura, &si qva est, exigua est, &hominibus incuriosis ac indoctis saepe permittitur. Qvâ de re justissima qvaerela est illustris Viri Seckendorffii de Statu Christianismi libr. 3. cap. 9. §. 3, qvi &pietatis morumqve studia à linguis sejungenda, &majore curâ tractanda rectè existimat. Neqve tamen nulla hic prudentia opus est in ingeniis dijudicandis, in admovendis informationi hominibus idoneis, in doctrinis odinandis, in defectibus corrigendis.