# Polyhistor. Vol. 1 329

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, DE OFFICINIS BONARUM MENTIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/329
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/329

Superiori seculo, cum reflorescere inciperent literae, multi fuere è viris doctis, qui hac qvoque parte laboranti Reipublicae consiliis succurrerunt: in quibus praecipuè Melanchthon & Erasmus mihi nominandi, qvorum ille communis Germaniae Praeceptor de omnibus per Germaniam Scholis benè meritus fuit, tum qvod de instituendis illis praecepta daret, tum qvod omnes disciplinas recenseret, & in luculentum ordinem redigeret, in ipsis qvoqve optimis latinitatis autoribus enucleandis multum temporis insumeret: Unde hodieqve supersunt tot in Ciceronis Epistolas, Orationes, Virgilium aliosqve autores notulae non profectò contemnendae, & in qvibus multum eruditionis latet, qvas ex ore ejus nonnulli exceperunt. Erasmus utilissimos qvoqve de instituendâ juventute libellos edidit. Sed tamen & ante hos Duumviros in Germaniâ, & qvidem apud Westphalos, qvibus illa praecipuè laus debetur, bonarum literarum & linguarum celebres ludi fuere instituti, cum exemplo suo incitaretex Italià in rura Westphala deducens Musas Rudolphus Agricola, & haec consilia Rudolphus à Langen Eqves Westphals doctissimus urgeret. Tum in urbe Monasteriensi ludi elegantioram literarum, barbaris illis magistris repudiatis instituti, statimqve per totam Westphaliam plures apertae fuerunt Scholae, qvibus formata ingenia: hinc per totam Germaniambonas doctrinas disseminarunt. Daventriae tum versabatur Alexander Hegius, homo Westphalus, Langii qvondam condiscipulus: è cujus disciplinâ magnus ille Erasmus prodiit, & ad Belgas aeqve ac Germanos bonae artes propagatae sunt. Scilicet ut ab hâc qvondam gente Germaniae virtutis gloria adversus Romanos asserta fuit, cum illorum victricia arma non sine insigni clade repellerent; ita primi humaniorum literarum tropaea in Germaniâ erexere. Majoribus postea passibus & animis haec stadia decurrerunt in Germania viri docti, ut vel cum ipsis Italis de principatu contenderent, & magnâ cum curâ in Scholis rectè adornandis certatim à Viris doctis laboratum fuit. Non enumerabo hîc omnes, qvotqvot de Scholis earumqve institutione hoc tempore scripserunt. Multi enim sunt multorum libelli & dissertationes de hoc argumento Camerarii, Chytrai, Neandri, Burenii, Maphaet Vegii, Vitruvii, Roscii. Vergerii, Mosellani, Fris hlini, Bilstenii, Alstedii & aliorum. Inter eos omnes merito principe loco nominandus est Joannes Sturmius, Argentoratensis Academiae Professor, cujus extant varia de Oeconomiâ Scholarum scripta; ejusque consilia Scholastica non Germaniae tantum urbes, sed & peregrinae secutae sunt. A cujus methodo utinam non abiissent Scholae Germanicae, substitutis variis obscurorum homiBb b 3 hominum compendiis: ita verum linguae Latinae nitorem non corrupissent, nec à Regiâ viâ aberrassent.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
