Latin
DE RE BIBLIOTHECARIA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 33
Unproofread scanNot analysed yet
Ut Bibliothecae integrae in spolia cedunt, ita per furta insidiae MStis codibus strui solent, qvi vel planè subducuntur, vel mutilantur etiam â viris doctis. Quare prae coeteris â rapacibus unguibus secretius custodiri solent, nec facile ad eos admitti, nisi quorum explorata fides est. Onerat hoc crimine Didacum Mendozam, Caroli V. apud Venetos oratorem Schockius in oratione quarta de libris &bibliothecis, cujus illic ingeniosum furtum recenset: Ut ornare posset Bibliothecam, quam animo moliebatur, legatos à Bessarione Thesauros expilavit, &quidem tam subtiliter, ut jurare ausim, nunquam furem aliquem doctius furtum perpetrasse. Ad suos jam redierat gratus hospes, antequam aut persentisceret Respublica, aut guis ex Bibliothecae procuratoribus. Nam armaria, ex quibus MStos &membranacdos cydices abstulerat, aliis vulgaribus &ejusdem prope molis libris replevit, ne ante deprehenderetur furtum, quam speciosa ejus ejurandi foret ratio. Haec ille, nescio cujus autoris fide, tradit: qvae tamen apud alios legere me non memini. Nescio, an &in nomine erratum sit: nam Didacum ille vocat, qvem alii Jacobum Hurtadum de Mendoza, qvi in Bessarionis illis MStis, Venetae Reipublicae donatis, describendis operam sumtusqve impendit, teste Claudio Clemente in Historia Bibliothecae Scoriacensis; cujus haec verba: Graecis Exemplaribus partim conquirendis in mediâ Graeciâ, partim è Bessarionis Cardinalis Nicaeni Bibliothecâ describendis, operam sumtusque impendit. Navem praeterea Graecis calamo exaratis libris onustam à Turcarum Imperatore obtinuit: moriens legavit Regi suam Bibliothecam, refertam plurimis &vetustis illis codicibus Graecis, Latinis, Arabicis, tàm impressis, quàm Manuscriptis. Franciscus tamen Schottus part. 2. Itinerarii Ital. cap. 10. Didacum Hurtadum Mendozam vocat, Caesaris olim apud Venetos Legatum, qvi nave qvâdam libris MStis plenâ Bibliothecam Scoriacensem auxit. Minùs reprehendendi tamen videntur, qvi publico bono interdum compilarunt Bibliothecas ab invidis celatas &ad usum denegatas. Fecit hoc Matthias Flacius Illyricus, qvi, teste Melchiore Adami in ejus vitâ, dissimulatâ personâ &habitu in Germaniâ Monasteriorum Bibliothecas perlustravit: qvos commodè potuit, historicos clam abstulit, atqve isto adminiculo librum, qvi Catalogus testium veritatis inscribitur, confecit. Hactenus de modis, qvibus congeri Bibliothecae possunt, qvi nunc hoc seculo feliciores sunt &faciliores, qvam olim fuerunt. Magnis enim impensis pauca volumina describebantur: At nunc Typographiae beneficio vasta volumina, &numero longe majore, modicis etiam sumtibus, comparari possunt, si cum antiqvis illis comparentur. Nam qvanqvam librorum in veteribus Bibliothecis ad aliqvot centum millia excrescat numerus; sciendum tamen est, eorum molem cum nostris minimè esse comparandam, qvod &in Epistola deBibliotheca Augusta docuit Conringius.