# Polyhistor. Vol. 1 337.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 337.1 to 337.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/337.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/337.1

3. Petrus Pontius, inquit ille, Monachus S. Benedicti, Amicus meus, natos surdos docebai loqui, non aliâ arte, quam docens primum scribere, res ipsas digito indicando, quae charasteribus illis significarentur; deinde ad motus linguae, qui characteribus responderent, provocando. Unde patet, pro informationis hujus fundamento scripturam fuisse adhibitam, qvod in exemplo sui temporis etiam notarat Rudolphus Agricola. Meminit & ejusdem artis in Hispaniâ inventae Stephanus Roderic. Castrensis Comm. in libr. Hippocratis de Aliment. Sect. 2. p. 147. ut mirer, Franciscum Lanam in Prodromo all arte maëstra c. 4. negare, qvicqvam de arte istâ praeceptis traditum, ut solus ille ac primus eâ de re forte videatur cogitasse; ac aliqva praecepta, sed qvae exigua sunt & nullius momenti, suppeditasse. Pontius vero ille, qvantum scitur nihil edidit, ac videtur Bonnetus illam Pontii, qvi aetate Valesii An. 1590. vixit, artem hactenus occultatam, suo tempore An. 1620. publicasse. Ita enim Nicolaus Antonius loco suprà citato: Nempe mira haec res, ut muti verba efferrent, in artem ivit apud nos egregiâ industriâ Viri perspicacissimi Petri Pontii Benedictii Monachi quam videtur Bonetus publicasse. Idem de eo testatur Nicolaus Antonius sub nomine Petri Pontii, ubi praeterea Fr. Joannis de Castanniza Benedictini testimonium ex Historiâ de Vitâ S. Benedicti adducit, qvi & ipse Dn. Gasparum de Gurrea filium Gubernatoris Arragoniae discipulum ejus hujus rei testem affert. Legi qvoqve de eo potest Ambrosius Morales in descriptione Hispaniae fol. 38. qvi testatur, eum loqvi docuisse fratres duos & sororem Castellae Connestabilis, de qvorum altero, Petro à Velasco nuncupato, mirum esse ait, qvae & qvanta intra vigesimum aetatis annum, ad qvam vixit aetatem, didicerit, qvoniam ultra vernaculam suam linguam locutus fuerit, scripseritque Latinam ferè absque soloecismo, qvandoqve & eleganter, tum etiam Graecos characteres scripserit. Adducit & Morales schedulam manu illius scriptam, qva respondet roganti per manualia signa de arte istâ & formâ, qvam sibi adeò utilem expertus fuerat. Ex iis, qvae adduximus, patet, Digbaeum, cum Sacerdotis meminit, qvi librum talem scripserit, Pontium intellexisse, cum ars ab illo profecta fuerit, qvae à Boneto est publicata.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
