Latin
337.5 to 337.6
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 337.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Hîc vero iterum turbat Nicolaus Antonius, qvi immemor eorum, ovae de Petro Pontio dixerat, Emanuelem Ramiresium de Carrion Prieguensi Marchioni Hispaniarum Magnati à secretis &à curâ formandi eloqvii, qvia mutus natus erat, Inventorem vel Doctorem hujus artis facit, Itâ enim de illo: Hic apud nos artem invenit, aut certè solus exercuit aetate suâ literas &aliqualem usum docendi mutos, quod quidem in eodem Marchione, atque item in D. Ludovico A Velasco Fraxini Marchione Connestabilis Castellae fratre &in abis praestitit. Hoc vero antè de Petro Pontio dixerat, tum Nicolaus Antonius, tum Ambrosius Morales, qvod Petrum de Velasco fratrem Castellae Connestabilis superiore seculo in loqvendò informave rit, cum Emanuel Ramirez de Carrion noc seculo vixerit, &post Bonetum, qvi An. 1620. librum suum edidit, librum Hispanicâ linguâ primum 1622. hinc 1629. publicavit cum hoctitulo: Maravillas de naturaleza, ex que se contienen dos mil secretos de cosas naturales. Planè haec inter se non conveniunt, neque expediri à me hic nodus potest.