# Polyhistor. Vol. 1 338

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, DE FACULTATUM ANIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/338
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/338

Ab isto sanè Ramiresio scriptum fuisse de arte illâ librum, non meminit Nicolaus Antonius, & tamen qvasi subdubitans vel inventorem, vel certè solum hujus artis suâ aetate Magistrum constituit; qvae manifestè cum caeteris pugnant. Imò vero expressis verbis legitur in judicio illo, qvod Antonius Perez Abbas Benedictinus Bonneti libro praefigit, Petrum Pontium Monachum Benedictinum principium huic arti dedisse. Qvare omnino illa, qvae de inventione Ramiresii ait, falsa sunt. Nostro qvoqve tempore Helmontius Filius in Alphabeto suo vero Naturali Hebraico qvandam de surdi & muti in linguis informatione dissertationem instituit; sed horum autorum mentionem nullam fecit. Testis est qvoqve Monconisius in Itinerario suo Anglico p. 50. se apud Wallisium vidisse nobilem Anglum mutum & surdum, qvi Doctore illo tantum in legendo profecerit, ut librum Anglicum expeditè legeret, atqve jam tum alterum hoc exhibuisse specimen Wallisium, qvi praeterea exiguam illi differentiam in pronunciatione τ8 B & τοῦ P ostenderit, exilem scilicet nasi motum, cum litera B pronunciatur. Bonnetus ad certam artem regulas revocavit? Nam in primo libro agit de literarum naturâ & variâ apud varias gentes pronunciatione, qvae erudita sunt. Sed tamèn & ante illum de hoc argumento egerat Hieronymus Fabricius ab Aquapendente libro de lotutione ac ejus instrumentis, Scaliger in libro de causis Latinae linguae: post illum Malincrorius tractatu de literis, & Petrus Montanus in singulari libro Belgico, sed erudito, de arte pronunciandi, qvo neminem hactenus accurationem vidi. Mihi qvoqve aliqvando de Philosophia Alphabetaria qvaedam scribere propositum fuit. Libro secundo ad rem ipsam propiùs accedit, ac ostendit, qvomodo mutus figuram & pronunciationem literariam per manualem demonstrationem & motum oris ac labiorum doceri possit: hinc procedit ad reliqvas Grammaticae partes, & orationis constructionem integram. Aliqva etiam de cifris & linguâ Graecâ adjecit. Ego omnino svaderem, ut non Hispanicus tantùm ille liber, sed & caeteri, qvi in Anglicâ linguâ scripti sunt in Latinam linguam conversi uno volumine colligerentur; non in mutorum tantum usum, sed & illorum, qvi in aulis Principum, in foro, atqve adeò in omni vitae genere versantes, mussitantes etiam intelligere velint, atqve secreta è longinqvo rimari colloqvia; Cujus rei qvantus usus esse possit, facilè qvivis intelligit. Nos insigne hoc exemplum, qvo exercitationis crebrae vis in intellectu augendo confirmatur, omittere noluimus, qvo falsitas sententiae Aristotelis ostendatur, qvi libr. de Hist. Animal. 4.c.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
