Latin
DE SUBSIDIIS DIRIGENDI
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 340
Unproofread scanNot analysed yet
Qvod si ergo verum est, in illis, qvae rationis sunt, occupari hanc disciplinam; praecipuam illam rationis partem, qvae in judicio consistit, omnino illa comprehendere debet, ac instrumenta omni scientiarum generi apta fabricare. Qvare &meritò ὄργανον &τρόπος ἐπιστήμης appellatur, &quantâ fieri potest curâ, non leviter ac perfunctoriè disciplina illa excolenda est. Verum, si qvod res est dicendum est, pleriqve ita in his studiis versantur, ut, cui fini inventa sint, parum curent. Nam contenti rerum ¬ionum summis generibus &Syllogismorum tenui artificio, parum de usu ipso solliciti sunt: ut Si qvis emat citharas, emptas comportet in unum Nec studio citharae, nec Musae deditus ulli. Cum enim ad usum pertineat tota haec disciplina, atqve ideò instrumentum vocetur, longè major ejus usus est, latiusqve se diffundit, qvam multi opinantur: ut proinde in contemplatione hujus instrumenti subsistere ineptum sit, nisi &ipsi applicemus rebus, qvibus applicari potest ac debet. Qvom usum cum multi viderent, ac à Philosophis vulgo negligi animadverterent, reperti fuerunt, qvi singulares aliqvas artes Inventivas, Combinatorias, commenti sunt, qvi cum his consiliis suis reprehendendi nullatenus sunt, nisi qvod à Logices disciplinâ illa sua inventa sejuncta velint, qvae ex hoc tamen fonte unicè oriuntur. Rectè qvidem Verulamius libr. de Augm. Scientiarum V. cap. 1. Rationales scientiae reliquarum omnium claves sunt. Et quemadmodum manus instrumentum instrumentorum, anima forma formarum; ita &illae artes artium ponendae sunt. Neque solum dirigunt, sed &roborant; sicut sagittandi usus &habitus non tantum facit, ut melius quis collineet, sed ut arcumtendat fortiorem. Artium Logicarum quatuor Verulamius facit, divisas ex finibus suis, in qvos tendunt. Id enim agit homo in Rationalibus, ut aut inveniat qvod qvaesiverit, aut judicet qvod invenerit, aut retineat qvod judicaverit, aut tradat qvod retinuerit: Totidem ergo artes constituit. Artem Inquisitionis seu Inventionis; artem Examinis, seujudicii; artem Custodiae, sive memoriae; &artem Elocutionis, sive traditionis. Sed hae posteriores qvasi per conseqventiam aliqvam è prioribus procedunt, qvatenus nimirum judicium conducit ad memoriam: Nam &memoria per se inesse multis potest, &sine his adminiculis excoli; elocutio, etsi suis qvibusdam praeceptis contineatur, tamen referri etiam ad Logicam debet, qvatenus benè ordinatis conceptibus formae argumentorum, schematismi &verba ipsa subserviunt. Addenda his est Didactica, aliqva doctrinae de Methodo propago, qvae suo qvodam peculiari modo &seeundum sua principia consideranda est.