# Polyhistor. Vol. 1 344

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, DE SUBSIDIIS DIRIGENDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/344
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/344

Theologica & qvalitates promiscuas Singulos titulos iterum dividit, atque hâc ratione Systema integrum omnium vocum in linguâ occurrentium, philosophicâ qvâdam ratione ordinatum exstruit; Qvod non copiae tantum verborum, sed & meditationi ac inventioni rerum inservire potest. Est enim inventio nil aliud, qvam ut meditando conjungamus, qvae cum re conveniunt; sejungamus, qvod repugnat: Qvi analogismus licet hic in vocibus disjunctis consistat, operatio intellectus & ratiocinatio facile soclabit, qvae dese praedicari vel simplici vel argutâ & enthymematicâ oratione possunt. Ac profectò non omnino vana sunt, qvae ipse Autor in praefatione de hoc suo organo praedicat: Ut ad secundarium hujus organi usum veniam, qui revera primarius est, & ipsum ἔργον dici posset, immensum illum esse scias, & ita comparatum, ut infallibili articulatione & consequentia te ad tertiam connexionem deducat, quae pariter in omnium rerum cogitationumque humanarum structuris locum obtinet, & ex cujus vero. claro & distincto intellectu totum humanae sapientiae lumen exurgit. Proposuerat sia Beccherus tribus libris succurrere juventutis informationi, & hoc suum consilium prolixè enarrat in Methodo suâ didacticâ & appendice ejus, libris Germanicâ linguâ editis. Primâ parte Methodi practicae continebatur vocabulorum à primitivis ordinata deductio: cujus laboris etiam alios jam ante socios habuit. Pars secunda illo, qvod jam recensemus, continetur organo, habetque vocabula omnia sub illis, qvos enarravimus, concordantiarum titulis, secundum significationes suas posita. Tertia pars ab illo promissa, sed nunquam in lucem edita, dedisset nobis concordantiarum titulos de subjectis praedicatos, iisdemque alligatos & combinatos. Ita enim ipse: In tertiâ parte combinabuntur notiones, praedicabunt omnes partes orationis & significationum tituli de se invicem: ita, ut omnium subjectorum naturam per quindecim titulos, c.g.quae dura, quae levia, qua alba, quae sonora omnia sint &c. in quo corpora conveniant, in quo aversentur, scias, ita totam physicam practicam & omnes comparationes proprias habebis; ex quibus omnes definitiones & hypotheses omnium scientiarum fluunt. Sed hujus partis tertiae defectum nunc utcunqve supplet pars secunda, qvae, ut diximus, ad hos usus ab homine mediocriter ingenioso commodè adhiberi potest. Fuit illi viro versatile ingenium, quod in omnia se diffunderet, ac singulari perspicacitate comprehenderet. Ideoque virorum doctorum consideratione digna sunt, qvae ille in Methodo suâ Didacticâ proposuit; in qua multa reperiuntur, summo in re literariâ usui futura. Plura etiam nos docuisset, si Methodus ejus Gnostica de acuendâ ratione & formando judicio, quam promisit, in lucem prodiisset. Sed de ejus methodo didacticâ nos infrà plura dicemus: nunc tantùm de novo ejus organo verba fecimus, quatenus illud directioni intellectus in apprehensione, collatione, illatione rerum, inservire possit. Neque enim hactenus habemus, qui praedicata omnia accuratiore ordine digesserit; ac profectò dolendum, tertiâ illâ parte, quâ applicationem praedicatorum ad subjecta docet, per ejus obitum nos fuisse fraudatos.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
