Latin
35
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 35
Unproofread scanNot analysed yet
Non hi mihi libros amare videntur, qui eos intactos ac scriniis abditos servant, sed qui nocturnâ juxtà ac diurnâ contrectatione sordidant, corragant, conterunt, qui margines passim notulis, hisque variis, obliuunt. In Bibliothecis tamen publicis nitidi ac à sordibus immunes servandi sunt, non tamen ita ornandi, ut videantur qvasi in scenam &theatrum producti, nec ad usum qvotidianum comparati. Optimus rei literariae consultor Rol. Maresius lib. I. Ep. 34. vehementer nimium istum cultum improbat. Non valdè, inqvit, afficiunt me ornamenta, nec magnoperè curo, ut volumina pellibus pretiosissimis &nitidissimis etiam magnâ ex parte unicoloribus vestiantur, aliisque rebus exornentur, quae cornuum, umbilicorum &bullarum vice sint, quae antiquitas usurpavit; quod equidem non culpo in opulentis &principibus viris, qui ad pompam &ostentationem omnia ferè agant. Inter Bibliothecas ornatas refert Ludovic. Jacobi Bibliothecam Domini de Longueil pag. 529. it. Domini de Urfe pag. 671. CAP.