Latin
QVE INVENTIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 355
Unproofread scanNot analysed yet
In prima de praedicabilibus, praedicamentis earumqve tabulis &divisionibus; item de enunciationibus &syllogismo agit. Parte alterâ agit I. de qvaestionibus. 2. de Methodo. 3. de Terminis Reducibilibus ad sua praedicamenta. 4. deDialectica, 5. de arte Analogicâ, qvam explicatiùs Knittelio proponere videtur: considerat enim Analogiam per comparationem Substantiae ad Substantiam, Substantiae ad Accidens, Accidentis ad Accidens. 6. de arte Combinatoriâ. In eo tamen differt hîc â Knittelio, quod pleraqve, qvae Knittelius ad Locos Lullianos, ille ad usitata illa Praedicamenta deducat, atqve secundum eorum ordinem praxes suas instituat: Qvod feliciter sanè illi succedit, &suprà nos ex ipsius Aristotelis consilio commendavimus, &suo loco pluribus eorum usum ostendemus. Ac possunt sanè omnia illa praedicata Lulliana ad praedicamenta reduci, nisi qvod in iis praedicamentis, ut in Qvalitate Actione &Relatione, qvorum usus in dissertando latiùs patet, specialiores tituli ponantur; Qvi si per subdivisiones generalibus titulis suis subordinentur, eodem res redit. Artem hanc Lullianam, qvatenus ad Rhetoricam refertur, operosiùs, etsi obscuriusculè persecutus est, ac nova qvaedam amplificandae orationis alphabeta invenit, Jordanus Brunus ingeniolo certè neque spernendo conatu, cujus non exiguus esse usus possit. Prodiit liber hoc titulo: Artificium perorandi traditum à Jordano Bruno, Nolano Italo. Edidit Alstedius Francofurti Ann. 1612. qvi in Consilio suo de copiâ rerum &verborum, qvod cum Sadileti (Alstedii) omnium Facultatum &Studiorum Censarâ Argentorati Ann. 1664. prodiut; ubi de orationis variatione per Alphabeta Lulliana agit; Schematismum qvoque Alphabetorum Jordani Bruni cum aliqvot exemplis proponit. Primùm ille loca Enthymematum ad certa genera applicata ex Aristotele aliisque Rhetoribus, sed novo qvodam modo interpolata, proponit. Parte secundâ de copia verborum agit, illiusque artificium per sex Alphabeta tradit. Primum continet terminos generales sub locis 26. dispositos, qvorsum omnia propemodum referri possunt, qvae dici de re aliqvâ solent. Secundum est Alphabetum Indumentorum, qvae vocat autor, qvod non spectant ad orationis materiam, sed tantùm ad externam formam. Tertium est modorum, qvi sunt velut colores, qvibus indumenta imbui &exornari possunt. Atque ista duo Alphabeta, secundum &tertium, combinantur. Quartum est Complicationis, qvod certâ qvâdam tabulâ combinatoria proponit, qvae notis per longitudinem &latitudinem ductis omnem variandi rationem ob oculos ponit: Alstedius se hanc variationis messem saepe attonitum adspicere ait. Subjungithic duo Alphabeta Practica, qvorum primum secundum suos locos &titulos contineat formulas oratorias, alterum contineat terminos accidentales, ut notas interjectionis, subjunctionis, graduationis, relationis, differentiae, continuationis, qvae ex praedicatis Lullii absolutis &respectivis suppleri possunt. Et haec qvidem Rhetorica praxis non est spernenda profectò, ac multum habet usum, &novae eloquentiae methodo, Rhetoricam Aristotelicam &Lullianam complectenti, simulque scientiarum generale seminarium aperienti (ita enim titulus habet) ab Anonymo Parisiis Ann. 1663. in 120. editae praeferenda videtur: Nam hîc tantùm praecepta Lulliana recoquuntur leviter mutata, &qvasi in συνόψει exhibentur, ipsa verò praxis &applicatio ad artem Rhetoricam omittitur.