Latin
360
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 360
Unproofread scanNot analysed yet
In Rhetoricis inaudita nobis narrat: Non pauca artificia Rbetorica deprehendi, à quibus tanta rerum copiâ dicens impletur, ut singulis diebus ex tempore Orationem realem, singulis diebus Solis propriam habere, &per aliquot mille annos, imo in infinitum sic posset continuare. Artificium Poëticum Kircherianum, qvod ille artificio Latinitatis Trithemiano suppar existimat, ego jam suprà ab Anglo Webbio propositum demonstravi, recte contemnit: nam in nullis se speciem, in omnibus rem quaerere ait. De Rhetoricâ suâ variatione in Prodromo ait: O Tulli, Tulli: nullus Roscius gestibus suis tecum certare ausus fuisset, si hanc Varietatem sermonis calluisses: non ausus fuisset, si modo unicum nostrum Pinacem Naturalem seu Physicum tentasses. Unde patet, eâdem scilicet via, fortasse tamen accuratiori, quâ Emanuel Thesaurus, eum usum esse, indice scil. Categorico. De hâc suâ arte amplius ait: Artem magnam nostram dicendi seu Combinatoriam auspicamur, quâ ad Eloquentiae cognitionem brevi adquirendam methodus ostenditur; quod uti inventum novum est, ita quoque ejus subsidio instructus quilibet, de quavis re proposita, infinitis penè verborum Combinationibus disserere poterit. Kircheri Ars magnasciendi est Ars Artium; nostra Ars magna Dicendi Porta illius est. Qvod viatori est Herma, scriba calamus, Geometria circulus, infanti serperastra; id toti Encyclopadiae Polypadiaeque circulo verborum Combinatio sive Ars nostra Dicendi. Video illam (nisi fallor) cum Vespasiano exclamare: ego Nilus sum, haurite. Promittit Artem Apopnthegmaticam, in qua methodus quadam mirabilis ex Apophthegmatibus Imperatorum, Regum, Electorum, Principum, Comitum, Nobilium, &omnis generis ordinum Eruditorum eruenda, cujus ope homo Germanicae lingua solùm peritus, de omni scibili copiose possit disserere: Artem Tragicam, quae XII. Tragoedias contineat, praecipuam Romanorum, Graecorum, Germanorum, Gallorum, Italorum, Anglorum, imo Ebraorum &c. antiquitatem Ethicam Politicamque Aulico-practicam concludens; Gracos, Latinos, Belgicos. Italicos Gallicosque Poetas Tragicos Germanorum linguâ exprimens: in quae simul Tragica artificia, è centro Tragoediae inventa, nunquam visa monstrentur: Artem Comicam, quae XII. Comoedias possideat, omnium gentium amoenitates, virtutes deliciasque docens, quae Comoediam veram Germanicam admirandâ methodo prima erit monstratura. Artem magnam Poëticam, Versificatoriam, Rythmicam, in quâ porta ad Germanicam triplicem Poësin aperienda, multa millia carminum genera docenda epitheta plusquam 100000. Poëtica, virtute inventorum novorum Artis alphabetorum oruenda; verbo: in paucis quibusdam tabellis methodus demonstranda tanta perfectitudinis, ut Teutonica lingua cum omnibus aliis non de copiâ solum, sed de ipso principatu elaborationis possit contendere facillimè. Praetereo clavemejus Aeternitatis, Aeviternitatis, Temporis, Tractatum de Homine Microcosmo, de Homine Deo, Homine Diabolo, Resurrectione è Naturâ demonstratâ; Tractatum de illustribus seculi hujus Centumviris, Artem magnam Antiquitatis, omnes antiquitates omnium uebium, nentium, populorum universali methodo continentem: Tacitum Politicum, Theoretico Practicum, novâ, stupendâ, inauditâ methodo descriptum, cujus Tomus prior monita, posterior exempla contineat.