# Polyhistor. Vol. 1 361

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 361. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/361
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/361

An crediderit aliqvis, unum hominem & qvidem juvenem tot laboribus parem, si caetera omnia sibi satis constarent? Hactenus praeter titulos illos nil vidimus, qui ingenium qvidem ostendunt; sed an eventus promissis respondere potuerit, ambigo. Multa sunt illic, qvae etiam aliis in mentem venerunt, ac humano etiam ingenio sibi relicto praestari possunt, qvae tamen ille qvasi divinitus inspirata venditat. In arte illâ Combinatoriâ & artificio Rhetorico an aliorum labores fuperarit, vix dixerim. Eosdem tamen fontes adire debuit, ac verum est de illis infinitis variationibus, plurimas illarum inanes esse, ac ad temerariam loquacitatem potius, qvam ad veram eloquentiam ducere, nisi qvis optimo consilio & judicio moderetur, quod nullis comprehendi tabulis, etiam accuratissimis, & ἐκ Δὼς δίλτων excerptis potest; sed suo quodam arcano ductu optima quaeqve & aptissima praecipit, ac argumento suo applicat. Quamcunque denique in partem verses omnem illam artem Lullianam & Combinatoriam, nihil est nisi Logices qvaedam propago, qvâ continetur ars disserendi, seu inquirendi ac respondendi de rebus omnibus, quae & Gassendi sententia est in libro de Legicae Origine & varietate can. 8. ubi omnem illam doctrinum Lullianam per compendium proponit, ac nihil in illâ agnoscit, qvod non etiam Logicae tribui possit. Verùm cum usus ille sit multo maximus, & ad inventionem & verborum & rerum Hodegetae instar esse possit, non dissvaserim, ut familiares sibi terminos Lullianos quis reddat: non ut operosas secundum illam seriem dissertationes datâ operâ instituat, sed ut in memoriam sibi revocet, si qua non statim occurrant; quemadmodum in Bucellini officina Epithetorum, vocabulorum sylva, sub pedibus Poëticis ordinata, non commodas tantum voces, sed & novas interdum per tacitam mentis combinationem meditationes suppeditat. Ex iisdem Analogiae & artis Combinatoriae fontibus procedit illud Fr. Pomey artificium in Canditato suo Rhetorices, qvo ex forte fortuna objectis ac substantivis & adjectivis, laudem, vituperium significantibus, & medio modo se habentibus, argumenta educit. Hoc qvoqve monitum non spernendum est Alexandri Ficheti, qvi in arcana Studiorum methodo cap. 5. huec habet: Utere etiam Lulliano secreto; omnia de omnibus dicito, communem locum habeto, quem mutato nomine omnibus ut cothurnum tragicum aptes. Natura & Artis & Politicae partes omres ut speculum habe prae oculis, & materiae, de qva disserendum est, adscribe illa omnia. Ita siet, ut locupletissima redundet oratio. Ita Oratores Graeci in Panegyricis Deipara, Crucis, jejunii & rerum aliarum elogia, definitiones conglobatas coacervant, Coelum, Solem, Lunam, Astra, Paradisum, ignem, aërem, pluviam, manna, fontem, mare, terram, gemmam, aurum, arborem, phoenicem, Reginam, aulam, thronum, sceptrum, coronam, ducem, vexillum, aciem castrorum, arma, nicteriam, thesaurum &c. vociiantes: percur runt aetates, puerorum, virorum, senum; status Regum, Sacerdotum, milicam &c pri vincias enumerant. Ita Justitiam in coelo. in terris, & ubique rimabatur oraton duspicalibus curiae feriis.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
