# Polyhistor. Vol. 1 362

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 362. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/362
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/362

Ita Piseus in suis concionibus aliquid ex singulis disciplinis & linguis in pram sua ut rivos aqvarum & salientes derivat, De qvalibet virtute dicere licebit ea omnia, qvaesuprè dicta sunt; esse fontem bonorum, Reginam rerum, Solem orbis terraram, virorum robur, ornamentum matronarum. De Rege dices eadem. Deum, Dei Vicarium in terris, basim & columnam status, caput, oculos & cor imperii &c. Sic enim etiam percurruntur partes humanicorporis & templorum, arae, sacra, victima,, &c. Varietate tamen erit utendumut larva, ne ars pateat oculis: Loci interni& externi, argumenta, refutationes, motus adhibendi erunt, & figura; eaqve industria magnum dicturis viae compendium erit complanatum: Cyprianus & Tertullianus oratione de patientia locos omnes percurrunt oratorios, efformantqve in animis dicendimodum optimum. Praeter has serratibi arcanam artem, qvam nulli pandas aemulo; vendita & extolle more mysteriorum merces tuas; eas tamen ne vende, sed abscunde & secretum prodere noli. Haec Fichecus, qvi Oratori, praesertim sacro, non malum hic consilium suppeditat. Incredibile enim est, qvanta incidere meditationum ac rerum varietas possit, si qvis in Themate sacro & verbis Textus praecipuè metaphoricis per artem illam analogicam procedat, qvod felicissimè saepe à nobis tentatum est. Illud verò in his artibus qvis dictum sibi velit, nullum earum usum fore, nisi fufficienti disciplinarum notitiâ instructus quis prius fuerit, & promptâ Latinae linguae facultate; qvod & Alstedius in clave suà monuit his verbis: Nil emolumenti ad te redibit ex hâc arte, nisi jam antè sis paulo versatus in studio lingua Latinae. Verba ex Lullio non addisces, sed modum disserendi. Diligenter igitur excole linguam Latinam, ut eleganti paraphrasi & periphrasi possis tegere harbariem terminorum Lullianorum. CAP. VI.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
