Latin
DE MEMORIAE SUBSIDIIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 364
Unproofread scanNot analysed yet
Videmus in pueris interdum stupendae memoriae qvasi praeludia, ut in illo qvadrimo Cantabrigiensi puero, de qvo Arnoldus ad Richterum in Epistolis Richterianis pag. 496. scribit: Cantabrigiae in Collegio Reginae quadrimum &vidi &audivi puerum, lotricis pauperculae filium, qui confabulantiumcum eo studiosorum operâ centena aliquot poc ibula Graeca &casuum formationes promptâ poce &alacri recitabat, breviores quasdam locutiones facilè construebat. Simile exemplum in infante prodigiosae phantasiae narrat Monconisius in Itinerario Italiae pag. 482. Sex ille annos natus, qvi nec legere nec scribere noverat, difficillimas Arithmeticae artis regulas resolvere, etiam radicem qvadratam &cubicam in ipso, qvo illi proponebantur, momento extrahere poterat. Qvod adeò prodigiosum â multis habitum fuit, ut in spiritus familiaris suspicionem nonnullis venerit. Memoriae naturali juvandae artificialis inventa est, ac qvantum constat à Graecis primi ejus artis natales arcessendi sunt. Simonides, Hippias, Metrodorus, Theodectes, eam excoluere, ejusqve vestigia apud Tullium qvoqve videmus, qvâ ille felicissimè in orationibus habendis usus est. Prolixè de arte eâ lib. 3. ad Herenn. &libr. 2. de Orat. agitur; meminitqve aliorum fide Jacobus Lectius, JCtus cultissimus in Oratione. de Memoriâ, qvae est inter ejus orationes uno volumine editas octava, extare apud Florentinos Ciceronis opus, de memoriâ artificiali inscriptum, qvod ipsi tamen fabulosum videtur. Exempla eorum, qvi beneficio hujus artis prodigiosa memoriae specimina exhibuerint, à testibus fide dignis narrantur. Carneades omnia, qvae legit, volumina, memoriter recitare potuit. Idem in versibus, qvos semel audivit, fecit Theodectes. Julius Caesar legere, audire, qvaternas de rebus maximis epistolas dictare, qvintam ipse scribere, ac si calamum poneret, septenos pariter dictitare solitus fuit. Seneca 2000. nomina semel audita è memoria reddere potuit. D Augustinus de Animâ &ejus Orig. lib. 4. cap. 7. insignem refert de qvodam suo amico Simplicio historiam, qvi qvoscunque Virgilii versus interrogatus recitare potuit, ac integras Ciceronis orationes. Amicus qvidam Francisci Petrarchae omnium, qvae legit &audivit, ita memor fuit, ut &tempus &locum, qvo illa legerit vel audiverit, post multos annos significare potuerit. Joannes Picus Mirandula audita semel a recitante carmina &directo &retrogrado ordine recitare potuit. Bernardus Lavinheta refert, se qvendamJCtum docuisse hanc artem, qvâ unâ nocte omnes rubricas decretalium memoriae mandaverit. Id verò omnem fidem superat, qvod de juvene qvodam Corsico refert testis fide dignissimus &πολλῶν ἀντάξιος ἄλλων Muretus Variar. Lection. lib. 3 cap. 1. cui cum magnam vocabulorum copiam, significantium, nihl significantium, barbabarorum, non cohaerentium, Muretus proposuisset, ut ille dictanuo, puer, qvi illa excipiebat, scribendo fessi essent, juvenis vero unus alacer ac recens assiduè plurâ, &vel 36000.