# Polyhistor. Vol. 1 367

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, DE MEMORIAE SUBSIDIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/367
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/367

agit de subjectis; ubi primum subjectum ex principiis Clavis magnae constituit phantasticum chaos, qvod se habere videatur qvam nubes ab externis impulsa ventis, qvae pro impulsuum differentiis atque rationibus, infinitas omnesque subire valeat specierum figuras; ita tamen, ut immaterialia subjecta non admittantur, de qvibus se in arte artium & facultate facultatum acturum promittit. Agit porrò de varietate subjectorum, eorum extensione, distantia (constipatio enim & confusio fugienda, ut in omni scriptura & signatura non literae super literas, non sigilla super sigilla apponi debent) de subjectorum repetitâ excursione, qvomodo ex consuetudine habitus acqviratur; ut qvemadmoum legentes & cytharizantes de literis & tactu chordarum non cogitant; ita sine magnâanimi intentione è characteribus illi impressis, qvi artem hanc callent, memorare pessint. Invenisse enim, ait, viam committendi singulis qvibuscunque subjectis integros qvosque terminos retinendos, & majora longeque plura, ut ex arcanis magnae Clavis viaeri possit. Considerat in subjectis affectivitatem, facultatem scilicet afficiendi cum aliqva varietate, qvae vel ab externâ vel interna causâ venit, qvae per apposititia subjecta exprimenda sit. Agit deinde de Adjectis, per qvae intelligit ea, qvae sunt subjecto sive physico, sive tecnnico, sive phantastico apposita, ad aliqvid per solertem cogitationis apparatum praesentando, effigiando, notando, vel indicando, ad picturae scripturaeque similitudinem exprimendam vel significandam. Figuram hîc, sine tamen typo, designat verbis obscurissimis, de qvâ tamen miracula nos exspectare jubet: Excellentissima pleraqve alia per hanc figuram pertractari possunt: sed minime hîc locus est. Hoc unum dixerim, quod si attentius eam contemplabere cum rationibus hic explicitis, artem figurativam talem poteris adipisci, qualis non solum memoriae, sed & caeteris omnibus animae potentiis, mirum in modum subveniendo conferet. Illa adjecta ulteriùs explicat, & per decem categorias deducit. Succedit de Organo tractatio, qvâ modum exponit, qvo anima utitur in recolligendis suis ideis, habetque multa abstrusa φιλσσεφούμενα, ad actum imaginationis & memoriae declarandum: ubi hoc notabile proponit, qvod mora longior non faciat ad rei apprehensionem, sed formae activitas; qvae, qvo celerior est, eo magis apprehendere faciat rem sibi objectam. Tertiâ parte considerat operandi formam, ubi suam prae antiq i; praxin extollit. Duplicem autem habet Praxin, Verborum & Rerum, qvam per varias rotas mobiles ac immobiles proponit; qvas nemo, ut nec ipse diffitetur, suo ducto intelligere poterit, nisi à vivo praeceptore doctus. Mirè tamen hoc invento sibi plaudit. Ex altero illo de Compositione Imaginum libro nulla huic inferri lux potest: nam novis illic tricis omnia permiscentur. In prima ejus parte agit de Subjectorum variationibus, conditionibus, qvibus subjecta parantur ac disponuntur: de atriis diversorum generum atque campis. Atria habet, secundum ordinem 24. literarum, viginti quatuor, (qvae alii loca appellant) singula atriorum nomina ab alphabeti literâ in ordine incipiunt: ut Altare, Basilica, Carcer, Domus, Equuleus, Fons, Gladius &c. Habet duodecim Adcinentium Cubilia: habet 15. campos. Parte secundâ enarrat imagines duodecim principum, qvi rerum omnium secundi mediique sunt effectores. Tertiâ parte tractat de triginta sigillis.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
