Latin
DE MEMORIAE SUBSIDIIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 368
Unproofread scanNot analysed yet
Verum haec omnia labyrintho simillima videntur, unde sine Ariadnes filo te nunqvam extricaveris; Summo enim studio Vir ille omnia implicuit &involvit: Nos tamen recensere qvaedam ex iis, etiam non satis intellecta, voluimus, si qvi sint, qvi haec μετέωρα captare &in sensum ac ordinem redigere velint: qvi si erui ex collatione librorum horum posset, improbus certè labor nec tamen inutilis subeundus esset. Proponit &Jobannes Belot, Gallicus Autor, cujus in superiore capite mentionem fecimus, artem ex Lullio memorativam: sed &illa est manca &mutila, neque rectè secundum certa principia ordinata videtur, qvemadmodum Mnemonica illa Bruniana: Satis enim patent ejus generalissima principia, sed qvae ex iis deducit, miris inter se nodis contorqventur. Sed mittemus viam hanc confragosam &asperam, qvam alii planiorem, nec istis terminorum sentibus &scrupis obsitam, nobis sternunt. Diu haec ars non nisi vivis praeceptoribus tradita, nec certis comprehensa regulis fuit, ne scilicet divulgato arcano illa vilesceret; vel ita involuta fuit, ut nullus inde fructus ad lectores promanaret. Non ignorarunt illam è Scholasticis multiD. Thomas eâ usus fuit. Sed plerique eam celârunt. Superiore seculo exeunte multi hujus artis praecepta in publicum ediderunt. Extat Cosmi Rosselii Thesaurus artificiosae memoriae, Venetiis An. 1574. in 4. editus. Praecipua vero ejus tractatio versatur in Locorum distributione, figuris rerum, appiicatione figurarum ad memoranda, &memorandorum ad figuras. Locorum scilicet sollicita debet esse disqvisitio, in qvibus assumendis magna autorum est variatio; aliqvi naturales, aliqvi artificiales praeferunt. Metrodorus ex antiqvis in iis signis, per qvae Sol permeat, trecentos sexaginta locos posuit, è qvibus munimenta memoriae qvaerantur, &rerum imagines animis nominum inferantur. Julius Camillus non ad artem reminiscendi solum, sed &generalem usum locos universales commentus est Mentionem artis ejus reminiscendi facit Hieronymus Marasiotus in suâ de arte Reminiscentiae libro statim sub initium. Joannes Sturmius in libro de linguae Latinae resolvendae ratione de locis, in qvos eam resolveret, sollicitus cap. 1. de hoc Julio Camillo narrat, qvod primus coeperit solvere linguam Latinam, eamque dividere partibus ipsius hominis: putavit enim se in homine posse invenire omnem ordinem universitatis; &in dividendo homine dissolvere ÷re posse omnem copiam &varietatem vocabulorum: In hominis ossibus siqvidem natura inveniatur terrae; in sanguine natura caloris &ignis; in spiritu aer; in urinâ aqva &c. Posteatamen ipse hanc rationem improbavit, &theatrum instituit, in qvo universitas naturae possit videri, digeri, distingui, cumulari. Theatrum illud divisit septem Planetis. In Planetis observavit uniuscujusque proprietates, qvod &fecisse Jordanum Brunum in libro de Compositionibus imaginum videmus.