# Polyhistor. Vol. 1 369

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, DE MEMORIAE SUBSIDIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/369
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/369

Editus verò est liber illius de hac re linguâ Italicâ, ut Sturmius loco citato testatur. Immensae illius laudes sunt apud Riccium in praefatione Apparatus Latinae locutionis, qvi suos defectus suppleri posse credidit hoc theatro, qvod tum non editum erat. Id à Jalio Camillo, inqvit, Viro in hâc unâ praecipiendi facultate facilè principe cumulatè absolutum exspectare licebit, qvi in suo theatro ita ad sua capita, vel unumqvodque qvod homini in mentem dicere venire possit, ex ordine digestum habet, ut inde vel infanti LatiQuod qvidem divina oratio, in calamum scribenti, qvam uberrimè confluere possit. num opus, ne aliqvo maligno fato nobis intercipiatur (nam aliquot annos ad regiam voluntatem nobis proferri, aeqvo animo perferri potest) summis precibus â Diis immortalibus contendendum est. Sed tamen totum hoc divinum opus Lilius Gyraldus Dialog. 2. de Poëtis nostri temporis contra Riccii judicium aspernari audet: Fuit. inqvit ille, Julius Camillus Forojuliensis Polybistor, qui in disciplinis novas quasdam methodos se invenisse gloriabatur, ut theatrum illud suum, qvo miraculose conclusas disciplinas praedicabat, ad ostentationem & qvaestum potius, qvam ad erudiendos credulos adolescentes: unde non modo ab amicis, sed & à principibus viris grandem pecuniam interdum extorqvebat. Qvare tacitè pungit Riccium, Virum alioqvin latinè doctissimum, qvi in epitaphio ipsi scripto vocavit virum ad omnia scientiarum omnium sensa mirificè eruenda, & scientias ipsas in suum ordinem aptè constituendas natura mirè factum, de Latinis literis inprimis optimè meritum; Cum tamon carmina ejus invitis Musis & Minervâ composita Gyraldus, & rectè qvidem, judicet; Sturmiùs verò optimi judicii in linguâ Latinâ Camillum fuisse fateatur. In hoc opere versatus ille fuit annos qvadraginta, nec profecit; nam tanqvam mysterium qvoddam celavit, ac tandem ab amicis ejus, non ab ipso, haec edita est theatrica ratio. Illam exponere aliqvatenus ipse Camillus in Carmine ad Petrum Bembum videtur, qvod in delitiis Poëtarum Italorum reperitur. Totam sibi displicuisse ait Sturmius, qvi satius putabat esse seqvi ordinem naturae, aliosqve locos commentus est, ad qvos ille linguae Latinae phrases referret. Verum Julius Camillus ad artem memoriae simul respexit, ut expresse testatur Marafiotus. Julius Camillus, inqvit, suae arti reminiscendi locum qvaerens, delectabilem illam omnibus curiosis intellectibus theatri sui ideam reperit, qvam pro universali loco memoriae habens particularibus distinxit mediis, variisque Deorum imaginibus exornavit, ut eo promptior memoria fieret, qvo distinctior sit lotorum & imaginum apparentia. Non est exiguus eorum numerus, qvi hanc artem praeceptis suis illustrarunt: nam praeter memoratos sunt Petrus Ravennas, qvi scripsit librum hoc tituIo: Phanix seu introductio ad artificiosam memoriam comparandam, Vkent. 4.1600. & Colon. 8. 3608. editum. Rombergius in Congestorio artificiosae memoriae, cujus doctrinam Ludovicus Dulcis sub forma Dialogi Italicâ linguâ Venetiis in 8. 1562.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
