# Polyhistor. Vol. 1 37.4-5

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 37.4 to 37.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/37.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/37.4

Fogelius parvam qvidem sed selectissimam rerum naturalium Bibliothecam, à Serenissimo DuceHanoverano post mortem ejus comparatam, secundum materiarum ordinem, non habitâ magnitudinis ratione, sollicitè ordinaverat; Qvam ob causam Catalogus ille commendari potest. Sed melius tamen est, si ordinem, qvem ratione formae habent, libri servent, ratione materiae utcunqve habitâ. Nam Catalogus Bibliothecae realis seorsim conficiendus omnia facilè compensabit, qvae sunt errata. Qvem si accuratum habeamus, non refert, qvô ordine positi sint libri modò ita secundum pluteos distincti, ut inveniri facilè possint. Vehementer laudat Augustam Bibliothecam ob ordinem, non tam ex certo qvodam positu, sed beneficio Catalogi alicujus realis ab ipso Serenissimo Principe confecti. Elegans illa Bibliothecae Thuanae distributio est à Clariss. VV. Petro & Jacobo Putaneis, ordine Alphabetico primùm instituta, tùm secundum scientias & artes ab Ismaële Bullialdo digesta, & Parisiis Anno 1679 à Josepho Quesnel Bibliothecario edita, qvae exemplum absoluti dare indicis possit: nam accuratissimâ serie in qvâlibet parte libri dispositi sunt, ita ut in Theologis Historicis & Patribus praecipuè & magnitudinis & seculorum, nationum qvoqve, habeatur ratio: qvanqvam & in coeteris idem, qvoad fieri potest, ordo observatur. Mihi qvidem ob eam causam accuratior videtur, qvàm est illud Bibliothecae Collegii Parisiensis Societat. Jesu Systema Parisiis Anno 1678. in qvarto editum.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
