# Polyhistor. Vol. 1 381

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 381. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/381
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/381

Extat eâ dere paraenesis umbratica in Paganini Gaudentii Instar. Academic. pag. 129. cum epigrammate de Lullianâ Memoriae arte contemnenda. Legi & in illo argumento potest illa jam suprà nobis memorata Jacobi Lectii, JCti doctissimi, de memoriâ Oratio, qvi etsi non hanc artem aspernatur, tamen in eâ plus ostentationis, qvàm frugis, esse judicat: qvâ in sententiâ plane illi ὁμόψηφος est in oratione citatâ Berneggerus, ut ipsa ejus verba transscribat, scriniorum ejus hâc qvidem in parte compilator. Sed ille has forsan extemporales, & inter negotia deproperatas, orationes typis non destinavit. Nam filius illas post mortem Viri citra controversiam doctissimi, & qui magnum, dum viveret, Germaniae ornamentum fuit, edidit. CAP. VII.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
