# Polyhistor. Vol. 1 384.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 384.1 to 384.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/384.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/384.1

Et haec ovidem, qvae de Methodo ac demonstrandi ratione ab Aristotele dicta sunt, satis sibi constant, ut mirer, qvomodo Nizolius in libris de rerum principiis & verâ ratione philosophandi omnem demonstrandi rationem ab Aristotele luculenter adeo traditam de medio tollere conatus fuerit. Extat enim libro qvarto cap. 3. de falsâ demonstratione & scientia Pseudophilosophorum, & simul de inutili falsoque posteriorum Analyticorum libro. Adversus illum peculiari operâ se disputaturum promisit Vir ingeniosissimus Leibnitzius in illam praefatione, qvam iteratae libri Nizoliani editioni praemisit. Qvanta illa sunt παράδοξα, qvum universalia in rerum natura negat? qvibus sublatis, demonstrationis etiam magnam partem tolli necessum est. Qvis ferret Logicam disciplinam Oratoriae, Metaphysicam Physicae subordinari? qvas separandas esse ratio ipsa dictitat. Verùm ille studio partium abreptus multa disputavit adversus ipsam veritatis rationem, per occasionem litis cum Majoragio institutae. Cum enim Majoragius adversus Ciceronem qvaedam scripsisset, Nizolius prolixam, sed acerbam, ad ipsum epistolam scripsit, qvam in Bibuothecâ Gudianâ MStam servari suprà dixi. Ergo Majoragius duos Reprehensionum libros in Nizolium scripsit, qvi hos de verâ philosophandi ratione Nizolio extorserunt. Maluit Nizolius elegantiorem aliqvam philosophandi rationem, abjectis terminis philosophicis ac barbaris, qvibus tamen major subest rerum expressio. Et fuit in multis Nizolio ὀνόψηφος Ramus, magnus in re Dialecticâ non tantùm, sed & in omni philosophiae parte, Novator: Novam etenim, ut in singulis disciplinis, ita universam Methodum instituit, de qvo tamen ita judicat Verulamius de Augm. Scientiar. lib. 6. cap. 2. Methodus veluti scientiarum architectura est. Atque hac inparte melius meruit Ramus, in optimis illis regulis (καθόλου πρῦτον, κατὰ παντὸς, κατʼ ἀὐὸ, &c. ) renovandis, quam in unica sua Methodo & Dichotemiis obtrudendis. Veruntamen nescio qvo fato fit, ut humanis (sicut saepius fingunt Poëta) rebus pretiosissimis semper adhibeantur perniciosissimi quique custodes. Certè conatus Rami, circa illam propositionum limam, conjecit eum in epitomas illas & scientiarum vada, auspicato & felicis cujusdam genii ductu processerit oportet, qui Axiomata scientiarum Convertibilia facere attentaverit, & non simul ea reddiderit Circularia, aut in semet recurrentia. Conatum nihilo secius Rami in hac parte utilem fuisse non inficiamur.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
